Boncompagnus de Signa: Cedrus

Pag 149


peremptorio citatus edicto non venit, nec responsalem
transmisit.
Unde ipsum episcopum de plurimorum sapientum consilio
tanquam contumacem condempno, et prepositum atque
canonicos ab eius inpeticione de auctoritate apostolice sedis
absolvo.
De illis qui post litis contestacionem post allegaciones
et examinaciones attestacionum non recipiendo excepciones
neque deferendo appellacionem sententiam
proferunt finitivam.
Nos S remensis et H rotomagensis archiepiscopi super
causa que vertebatur inter cantuariensem electum ex
una parte et eiusdem ecclesie capitulum de electione ab
ipso capitulo celebrata iudices delegati processimus iuxta
mandati vestri tenorem sicut presens narracio demonstrabit.
Inprimis enim utramque partem ante nostram presenciam
convocauimus, et receptis prout ordo iudiciarius postulat
caucionibus iudicio sisti audivimus que hinc inde fuerunt
proposita diligenter. pars quidem electi firmiter asserebat,
quod sine alicuius contradictione fuerat electus, et
ex hoc testes xi introduxit, qui satis uniformiter queque
singula dicere videbantur. capitulum namque instantissime
allegabat, quod quidam ex eis ante electionem appellacionis
vocem emiserant pro eo quod suffraganei contra consuetudinem
ecclesie se numero eligendum aggregabant. super
quo novem fuerunt introducti testes, qui diversimode
referre omnia cernebantur.
Fuere siquidem post contestacionem litis excepciones
plurime ab utraque parte inaniter allegate. quas non
admisimus ex eo quod veritatis radicem non habebant.
Et ex parte capituli fuit bis et ter super frivolis
accessoriis appellatum, quibus appellacionibus non detulimus,
videntes quod per eas dolosa subterfugia querebantur.
Auditis demum allegacionibus utriusque partis, et examinatis
acutius attestacionibus in purgatorio veritatis, auctoritate
apostolica que nos in hac causa in partem sollicitudinis
evocauit cantuariense capitulum condempnamus,
electum ab omnium inpeticionibus absolventes.

Torna all'inizio