: Carmen de gestis Frederici I. imperatoris in Lombardia

vv. 1-207


Inclita fert animus, Muse, precor esse faventes,
Tuque faveto meis, regum rex optime, ceptis,
Quo sine principium numquam bene sumitur ullum.
Magna quidem moveo, set que sint principe digna.
Ipse dabit vires presens aderitque labori.
Urbs erat et populis et pluribus inclita bellis,
Urbs speciosa, potens, celeberrima, dives et ingens,
Metropolis [Ligurum], cui nomen Mediolanum.
Huius erant cives ferventes Martis amore
Atque sue nimium gaudentes urbis honore.
Hii sub consulibus lectis sibi rite quotannis
Iurati vitam pariter moresque regebant,
Sub quibus inter se servabant iura fidemque,
At sibi vicinas vexabant acriter urbes
Pluribus urgentes bellis gravibusque rapinis.
Iamque due capte fuerant ad inane redacte,
Una prius Laude, post altera nomine Cume.
Ambarumque sibi miseros parere colonos
Cogebant, victosque gravi dicione premebant.
Nec proprias reparare domos urbesque sinebant.
Inde alios Ligures superare sibique parabant
Subdere, nam suberat dominandi tanta libido.
Quis queat aggressus predasque, tributa, rapinas,
Aut castellorum tantas numerare ruinas,
Quis captivorum penas, quis vincla, catenas
Innumerasque simul possit narrare querelas?
Undique terrentur cives rurisque coloni.
Quique tenent arces, trepidant, collesque supinos,
Haut aliter rapidum morsum exercere parantem
Montibus et silvis fugiunt armenta leonem.
Nullus erat populus, qui campo bella patenti
Auderet contra committere, nam timor omnes
Ceperat; audaces victoria fecerat istos.
Nec minus accensi furiis et amore nocendi
Bella movent alii Ligures populique propinqui,
Et qui debuerant potius sibi mutua ferre
Auxilia, infestant bellis seseque lacessunt.
Pergameos mordet fera cives Brixia, Parmam
Nititur expugnare Placentia iuncta Cremone,
Mantua Veronam metuit, Terdona Papiam,
Atque Papia timet vicinum Mediolanum.
Arma ferunt ruptis inter se legibus omnes,
Et sibi vicine lacerant se quelibet urbes,
Se laniant populi vitiata mente furentes.
Nec timor hos Domini nec legum frena coercent.
Fortior ut quivis non deprimat inferiores,
Qualiter inter equos, qui plus sibi posse videtur,
Mollibus in pratis dominari vult aliorum
Himnituque gravi nunc hos, nunc impetit illos,
Contundens pedibus, vel scindens corpora morsu.
Nullus inobs tutus sine vindice, nemo viator
Tutus iter peragit, nam sunt tot ubique latrones.
Furta, doli, fraudes, discordia regnat ubique.
Talis erat quondam Ligurum status Italieque.
Interea regni moderamina dux Fredericus
Accipit; electus nutu spiraminis almi,
Vir pietate vigens nullique secundus in armis,
Dives avis regumque genus de sanguine ducens.
Cui geminum munus dederat natura biformis:
Ut fortis sapiensque foret, mirandus utroque.
Huius, ut hec referam, pervenit rumor ad aures,
Utque tot audivit missas hinc inde querelas,
Condoluit voluitque malis succurrere tantis.
Sic opifex mundi corruptas crimine gentes
Aspiciens quondam doluit cupiensque mederi
Purgat diluvio terras perditque nocentes.
Mos fuit, ut Romam tendant sumantque coronam
Teutonici reges; nec habet magnum ullus eorum
Imperii nomen, donec a presule summo
Sumpserit oblatum manibus diadema sacratis.
Hunc morem servare volens divus Fredericus
Se movet, ut Romam vadat capiatque coronam.
Set primum Ligures placet ipsi visere duros,
Ut probet, an superent mala, sicut fama ferebat.
Tempus erat cane cum iam per rura pruine
Non durature conspecto sole iacebant,
Tum Fredericus iter ducens simul agmina carpit,
Mille quater proceres ipsum comitantur euntem.
Iam propinquanti, postquam transcenderat Alpes,
Occurrunt Ligures maiores quique locorum
In campis, Verona, tuis seseque paratos
Ostentant servire suo domino venienti.
Adsunt Laudenses, Cumenses insimul adsunt,
Atque alii plures sua tristia multa querentes,
Et gravibus culpis incusant Mediolanum.
Hii se depulsos domibus sine lege queruntur
Ac dicione gravi depressos tempore longo
Urbibus eversis contra ius fasque duabus,
Hii se vexari bellis gravibusque rapinis.
Unde petunt regis precibus suffragia magni.
Occurrunt etiam rectores Mediolani
Excusantque suas illatas undique culpas.
Quorum stans unus sic coram rege perorat:
"Inclite dux regum, servator maxime legum,
Rex Romane tuo, salve, dignissime regno!
Te nostri cives dominum regemque salutant,
Adventu gaudentque tuo servire parati.
Semper Romano regi gens nostra fidelis
Extitit et regni semper dilexit honorem.
Nunc quoque mens eadem; si vis, opibusque virisque
Utere; dives opum multum divesque virorum
Et servire potens est nobile Mediolanum.
Nec fuit urbs regi dominove fidelior unquam,
[Illa] nec melior nec amantior hactenus equi.
Sunt autem plures de nobis multa querentes,
Utpote Laudenses, Cumani, Novarienses.
Hiis ego, si iubeas, sum respondere paratus.
Urbs vicina quidem satis olim Mediolano
Laude fuit, cui magna superbia causa ruine
Extitit et, quoniam studuit nos ledere, lesa est.
Namque, fatebor enim, pudor est tamen ista fateri:
Laudenses quondam crudeles et violenti
Concives nostros nostrorum tempore patrum
Laude iter aggressos captivos sepe tenebant,
Sepe domum nudos cesosque redire sinebant.
Nec poterat quisquam illorum transire per oras
Illesus, nisi tutorem sibi quisque pararet.
Pro quibus a nobis missus cum nuntius ibat
Oratum placide, facerent ne talia nobis,
Et spoliatorum predas cum pace petitum,
Verba dabant urbis rectores et sapientes:
Multus in hac populus, dicentes, clauditur urbe,
Nec valet arceri, debet sibi quisque cavere
Vel sibi tutorem quemvis conducere, per quem
Ire queat tutus, ne sit timor expoliari.
Hec inter nullas faciebant reddere predas.
Talibus accensi tandem, cum sepe rogassent,
Nostri maiores indicunt bella malignis
Seque parant armis ulcisci denique sumptis.
Iamque ad certamen res venerat, undique nostri
Acriter insurgunt et eos ad menia cogunt,
Urbem circumdant; illi se menibus urbis
Tutantes funduntque minas maledictaque iactant.
Denique sic meriti capiuntur in urbe superbi
Destituente Deo; ruit urbs, sed vita colonis
Donatur victis, necnon et rura paterna
Donantur, facimusque simul mox federa pacis.
Postea Cumenses confisi monte lacuque,
Quos inter steterant, ceperunt ledere et ipsi
Nostrates graviter similique modo spoliare.
Nos autem pacem pocius quam bella moventes
Sepe rogabamus pravis desistere ceptis,
Probraque ne populo facerent tam turpia nostro.
Nam si Cumensem nostras mercator ad urbem,
Ut fit lucrandi studio, cum mercibus ibat,
Sepe domum nudus sine re spoliisque redibat,
Et si temptabat mercari, quidquid amabat,
Interdicebat quivis, cui forte placebat.
Ista quidem multos, pie rex, toleravimus annos
Et graviora satis. Tandem divina potestas
Illos deiecit merito nobisque subegit.
Nos tamen ut cives servavimus hactenus omnes,
Nec dicione gravi victos depressimus umquam,
Set turres reparare novas prohibemus et urbem.
Nam scimus, pie rex, si menia prima liceret
Condere, mox nobis discordia prima rediret.
Denique nos primi numquam suscepimus arma,
Movimus aut bellum primi, nec causa malorum
Tantorum fuimus cupientes federa pacis.
Nullam, crede michi, nisi lesi, lesimus urbem,
Nec sine difficili causa vexavimus ullum.
Lesi Cumenses superavimus et Laudenses,
Lesi Novariam vexavimus atque Papiam.
Quod te per regni decus, excelsissime regum,
Oramus: genti sis fautor Mediolani.
Sis nobis placidus rector, sis, queso, benignus,
Ut reges alii, qui precessere, fuerunt.
Nempe sumus pro posse tibi servire parati."
Dixerat ac vultu placidus rex talia reddit:
"Menti regali gravis est discordia regni.
Si servare velit pacem gens vestra fidemque
Et iussis parere meis legesque tenere,
Nostrum ex integro retinere valebit amorem.
Sin magis est animus perverso vivere more
Legibus et ruptis vicinas ledere gentes,
Non feret imperium. Iurabitis ergo, priores,
Et servare fidem nobis et iura tenere.
Et vestros facietis idem iurare minores."
Hiis dictis iurant, ut rex preceperat, omnes.
Que postquam populo patuerunt Mediolani,
Consul enim rediens recitavit regia dicta,
Munera festinant largissima mittere regi,
Et temptant stabilem regis pervertere mentem,
Ne curet varias miserorum audire querelas
Nec cogat cives desistere Mediolani,
Quin superatorum dominentur more vetusto.
At pius et prudens rex munera spernit et inquit:
"Munera nulla michi prebebit Mediolanum.
Gratia nec populo dabitur, michi credite, nostra,
Pacem vicinis faciat nisi gentibus atque
Ni timeat leges decretaque regia servet.
Hec autem faciens nostrum retinebit amorem."
Post hec castra movet Ligurumque perambulat urbes,
Castra locans extra; cives parere parati
Urbibus ex cunctis occurrunt dona ferentes
Perque suos fines deducunt agmina regis
Monstrantes fluvios simul et loca congrua castris.
Quos movet egregius mores componere ductor,
Pacis amare bonum, legum quoque iussa tenere,
Ut pater auditis natorum excessibus illos
Corrigit atque monet pravos deponere mores.
Mediolanenses eciam comitantur euntem,
Verbis, non rebus, se velle subesse fatentes,
Conanturque ducem blandis seducere dictis.
Quos tamen insignis princeps compellat amice
Hortaturque suis illos se subdere iussis
Et rogat, ut propriis deducant finibus illum.

1



5




10




15




20




25




30




35




40




45




50




55




60




65




70




75




80




85




90




95




100




105




110




115




120




125




130




135




140




145




150




155




160




165




170




175




180




185




190




195




200




205

Torna all'inizio