Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 195


VII 135

Pro devoto ecclesie nobili viro .. de Insula a domino papa et fratribus recipitis litteras, ut ad liberationem
filii eius detis opem et operam efficacem. Licet autem talium et tantorum littere credantur
ad id plene sufficere, quia tamen et mee apud vos non levis ponderis reputantur, meas adicio rogans
et supplicans, quatenus super hoc, quod decebit et licebit, in Domino faciatis, ut et ego inter alios
videar exauditus.

VII 136

Scio, pater, quod apud vos precibus vestri Thome pauca verba sufficiunt, cum ea consueta vestra
benignitas ad exauditionis gratiam introducat. Hinc est, quod brevis epistole serie, firma tamen
fiducia magistrum G., virum satis note virtutis ac bonitatis experte, paternitatis vestre dulcedini
recommendo, rogans, ut talem ei, si placet, exhibeatis affectum, quod in effectu recommendationis
intelligat, quis pro eo apud quem quantum et qualiter intercedat.

VII 137

Episcopo Vicentino.
Fide purus et devotione sincerus .., lator presentium, quem dudum in notarium meum obtinui
specialem, pridem in recessu vestro mihi quendam anulum aureum ex dono vestre benevolentie
presentavit, quem conservo corde hilari credens, quod ipsum receperim in signum gratie specialis.
Humiliter itaque pietati vestre supplico, quatenus, cum divina sit vobis dispensatione concessum, ut
erigere devotos in prosperis et benemeritos condigno prosequi honore possitis, me, vestrum devotissimum,
circa personam .., fratris mei, habeatis in qualicumque beneficio commendatum, de quo
mihi ad laudem vestri nominis vicis proveniat possibilitas congruentis sicque gratum in oculis Domini,
qui tamquam iudex conscientiarum et cordium in vestris obsequiis mee novit devotionis
affectum.

Torna all'inizio