synesis iudicet, prudentia praecipiat firmiter et
immobiliter opera fieri secundum consiliata, et iudicata:
prudentia, quae immediatius se tenet ex parte operis,
est potior, et magis habet rationem virtutis, quam consiliativa,
et iudicativa. illae ergo magis sunt adminiculantes
et deservientes virtuti, quam sint virtutes. Bene ergo
dictum est, quod bonarum dispositionum quaedam
sunt adminiculantes, et annexae virtutibus: sed quaedam
sunt disponentes ad virtutem, ut perseverantia, et continentia.
Continentia enim non proprie est virtus, quia
virtuoso delectabile est benefacere: continens enim licet
non sequatur passionem, sed rationem. tamen quia
non est continens, nisi quia contra passiones se tenet, ratione
pugnae quam sentit, non est ei delectabile benefacere.
Quandiu ergo aliquis est continens, et quandiu habet
passiones fortes, non habet perfectum usum rationis
et virtutis: attamen vincendo passiones illas, disponitur
ut sit virtuosus. Quare continentia licet possit dici virtus,
large accepta virtute, magis tamen videtur esse dispositio
ad virtutem, quam virtus. Sed cum continentia
potior sit, quam perseverantia (accipiendo perseverantiam,
ut de ea loquitur Philosophus) deficit a ratione
virtutis. propter quod non est virtus, sed vel est dispositio
ad virtutem, et quomodo est conditio sequens virtutem.
Declarare ergo quomodo perseverantia est dispositio
ad virtutem, et quomodo est conditio sequens
virtutem, non est praesentis speculationis. Sufficit autem
ad praesens scire, quod loquendo de perseverantia ut superius
dicebatur, et ut de ea loquitur Philosophus, est
quaedam dispositio ad virtutem. Virtus autem heroica,
quam divinam vocare possumus, magis est supra virtutem,
quam sit virtus. Unde Philosophus 7. Ethicorum
loquens de hac virtute, ait, quod non est virtus, sed quid
honorabilius virtute. Cum ergo prudentia, iustitia, et
alia, de quibus superius tractavimus, sint virtutes: consiliativa,
|
|