: Precepta prosaici dictaminis secundum Tullium

97


Quando autem ad gratiam et utilitatem alicuius volumus
aliquid insinuare vel e contrario, tunc dativis utemur ut: "pater
urbi sum", id est ad utilitatem urbis; "fortis patrie et fortissimus
patrie", id est ad patrie utilitatem; nam positivorum constructio
etiam in comparativis et superlativis servatur extra suam et
illorum constructionem, quam habent in comparando, quorum
pleraque a verbis derivantur vel generant verba suntque adiectiva
ut: "utilis, inutilis, commodus, incommodus, fidus, infidus,
dampnosus, periculosus, carus, facilis, difficilis, questuosus,
vendibilis, calamitosus", que omnia, id est que fere incommoda
demonstrant, sic interpretantur: "sum tibi periculosus", id est
"periculum tibi ferens"; calamitosus, id est "calamitatem tibi
ferens", et postremo omnia verbalia in -lis velo -dus; desinentia
participiis futuris similia dativo sociantur ut: "mirabilis,
orabilis, amabilis, mihi est penetrabilis, extricabilis, docendus,
amandus, dicendus, docilis vel docibilis". In his etiam sunt
subiectiva et superpositiva, que quandoque ad aliquid sunt
dicta ut: "pater, filius, domnus, servus, imperator, miles, tirannus,
armiger, satelles, rex, heros, famulus, cliens, patronus".
Que licet congrue quovis ordine per utrumque casum,
proferre ut: "pater filii et filio est pater et filius patris et patri
est filius; domnus est servi et servo est dominus"; "similis
quoque et dissimilis, par et impar, equus et iniquus, amicus et
inimicus, comes, socius, affinis, cognatus, propinquus, vicinus,
commilito, contubernalis".
Accusativo quoque nominativi adiunguntur figurative,
quando, quod parti accidit, hoc toti redditur et totum quidem
per nominativum, pars autem per accusativum profertur ut: "fortis
dextram, celer pedes, sapiens animum, albus colorem", que sic
interpretantur, ut nominativus in accusativum et addito participio
'habens' et postposito accusativo manente eodem

Torna all'inizio