Dominicus Bandinus: Liber Inferni

Pag 225


humilis. Et sic omnes possunt resurgere per penitenciam c.99r.b
et opera virtuosa, at desperatis penitencie locus
deest. Volunt ergo isti per realem mortem moralem
intelligi et quod per resurrectionem mortuorum intelligatur
resurrectio viciorum. Hec subtilis exposicio
est, sed auctoris littere videtur adversa, ubi dicitur:
" Come l’altre verrem per nostre spoglie" etcetera.
Ego arbitror quod Dantes finxerit hunc desperatum
ista dicere non quia vera sint, sed quia ipse desperatus
crediderit vera esse. Nam, si credidisset animam
separatam a corpore penam pati, non proiecisset animam
in furore, sed opinatus est miseriam morte tolli,
poete inmemor ubi dixit:
" Ille nece sperat, nece permictente quitem,
Sed, nece completa, vivere pena potest" .
Et subdit:
" Cui sua vita nocet, caveat abrumpere vitam.
Non nece, sed meriti iure quiescit homo" .

1



5




10




15


Torna all'inizio