Verum hec iccirco dico, ut ostendam vobis sic fuisse annuntiatum
per prophetas quomodo accidit patribus vestris in adventu
Christi, ut compleret furorem suum Dominus in vobis sicut minatus
fuerat per ora prophetarum, non quidem ad reprobationem generis
vestri, sed ad correctionem et disciplinam, ut sciretis quod non in
iustitiis vestris sit vita vestra aut vita alicuius viventis, sed in eo
qui dicit per prophetam: "Non me invocasti, Iacob, nec laborasti
in me, Israel" et cetera, "verum tamen servire me fecisti in
peccatis tuis, prebuisti michi laborem in iniquitatibus tuis. Ego
sum, ego sum qui deleo iniquitates tuas propter me et peccatorum
tuorum non recordabor". Qui istud non cognoscit et putat
iustificari posse hominem in observatione legis Moysi contra auctoritatem
psalmiste qui dicit: "Non intres in iudicium cum servo
tuo, quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens",
huius, etsi circumcisa caro est, mens tamen, quam Deus respicit,
non est circumcisa, quia qui erubescit patefacere turpitudinem
suam confitendo peccata, etsi signum habet exterius circumcisionis,
intus tamen, ubi Deus intuetur, circumcisus non est, et scimus
quia nullam meretur veniam qui excusat peccata, dicente psalmista:
"Non declines cor meum in verba malitie, ad excusandas excusationes
in peccatis"; quo contra eum qui confitetur invenire posse
misericordiam, probat ipsemet psalmista cum dicit: "Dixi: Confitebor
adversum me iustitiam meam Domino, et tu remisisti impietatem
cordis mei". Et nunc, o viri Iudei, audite hodie vocem meam,
et nolite obdurare corda vestra, quin immo audite vocem Moysi,
eadem vobis que et ego hodie ex ore omnipotentis Dei annuntiantis
et dicentis: "Affligentur filii Israel, donec confiteantur iniquitates
|
1
5
10
15
20
25
|