Teutonicos, Saxones, Anglicos et alias nationes quamplures fuerit
per diversa vulgaria dirivatum, hoc solo fere omnibus in
signum eiusdem principio remanente, quod quasi predicti
omnes iò affermando respondent.
5. Ab isto incipiens ydiomate, videlicet a finibus Ungarorum
versus orientem, aliud occupavit totum quod ab inde vocatur
Europa, nec non ulterius est protractum.
6. Totum vero quod in Europa restat ab istis, tertium tenuit
ydioma, licet nunc tripharium videatur: nam alii oc,
alii oil, alii sì affirmando locuntur, ut
puta Yspani, Franci et Latini. Signum autem quod ab uno
eodemque ydiomate istarum trium gentium progrediantur
vulgaria, in promptu est, quia multa per eadem vocabula
nominare videntur, ut 'Deum', 'celum', 'amorem', 'mare',
'terram', 'est', 'vivit', 'moritur', 'amat', alia fere omnia.
7. Istorum vero proferentes oc meridionalis Europe
tenent partem occidentalem, a Ianuensium finibus incipientes.
Qui autem sì dicunt a predictis finibus orientalem
tenent, videlicet usque ad promuntorium illud Ytalie qua sinus
Adriatici maris incipit, et Siciliam. Sed loquentes
oil quodam modo septentrionales sunt respectu
istorum: nam ab oriente Alamannos habent et ab occidente et
settentrione anglico mari vallati sunt et montibus Aragonie
terminati; a meridie quoque Provincialibus et Apenini
devexione clauduntur.
IX
1. Nos autem oportet quam nunc habemus rationem periclitari,
|
|