Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 380


deservientium ad indigentiam vitae, non solum
quadrupedium sed etiam volucrum: sicut alicubi consuetudo
est habere multitudinem columbarum vel aliarum
avium, ex quibus domestica alimenta sumuntur. Sic etiam,
ut Philosophus in Polit. ait, insistendum est circa apum
culturam, si partes illae aprae essent: ad talem cultum: ex
apibus enim in partibus convenientibus colligitur multus
fructus cum parvis expensis. Ut ergo sit ad unum dicere,
semper vita civilis apud volentes politice vivere
melior est vita peregrina: et habere alimenta ex propriis,
laudabilius est, quam singula pecunia emere.
Quod aliqui sunt naturaliter servi, et quod expedit
aliquibus aliis esse subiectos.
Cap. XIII.

Dicebatur supra in hac tertia parte huius secundi libri,
de quatuor esse dicendum. videlicet de aedificiis,
possessionibus, numismatibus, et ministris sive servis.
Expeditis ergo tribus, restat exequi de quarto, ut de servis.
Ostendemus enim primo servitutem aliquam naturalem
esse, et quod naturaliter expedit aliquibus aliis esse
subiectos. quod probat Philosophus primo Polit. quadruplici
via, sumpta ex quadruplici similitudine. Prima
via sumitur ex similitudine reperta in rebus inanimatis.
Secunda ex partibus eiusdem animalis. Tertia ex diversis
speciebus animalium. Quarta ex diversitate sexuum in
specie humana. Prima via sic patet. nam numquam aliqua
multa secundum debitum ordinem efficiunt aliquid
unum, nisi sit ibi aliquid praedominans respectu aliorum:
ut si plures voces efficiunt aliquam harmoniam, oportet
ibi dare aliquam vocem praedominantem, secundum

Torna all'inizio