: Vita sancti Symeonis monachi

Pag 759


episcopus virum Dei Symeonem aggreditur, et lingua qua utebatur ita eum
alloquitur: « Quis es? Unde es? Cuias es? Dic ergo, frater monache, et
si catholicae fidei cultum tenes, per me his omnibus innotesce ». Ad hanc
vocem servus Dei Symeon, qui erat Deo plenus, nusquam vero a sapientia
vacuus, denuo quoque interroganti prudenter respondens, catholicae
et apostolicae fidei perfectionem ita confitendo perdocuit, qualiter per universum
orbem Apostolorum symbolum, in Nicaena synodo peroratum, clara
voce personuit. Quod cum peregrinus episcopus audisset, famulum videlicet
Dei Symeonem plenum fide et sanctitate veraciter cognovisset, magno
repletus gaudio, pro reverentia sanctitatis, eius pedibus se prostravit humilitatis
obsequio. Postquam igitur plura inter se Armenica lingua
contulissent ad invicem, ad extremum peregrino episcopo totum de
servo Dei, quod quaerebat, innotuit. Quod protinus Papae ac omnibus
qui aderant, virum Dei scilicet Symeonem verae fidei possessorem,
iustum et sanctum, aeternae Trinitatis cultorem, omnipotentis Dei adoratorem
palam omnibus declaravit.
Sed quia Deus omnipotens ultionum dominus est, qui nihil quod
iniuste culpatur, inultum abire permittit, et impiorum nequitia ulciscendo
consumit, clericum, qui ad necandum servum Dei populum concitaverat,
eadem hora spiritus malignus arripuit ac pro illata servo Dei contumelia
diutissime volutando vexavit. Videntes autem Romanus pontifex
ac totus clerus universusque populus tanta Dei magnalia et mirifica opera,
elevatis in caelum manibus simul cum clamoribus omnipotenti Deo laudes
et gratias referebant, qui non permisit servum suum innocentem perimi
sub iniquorum praeiudicio, nec interfectorem eius abire sine vindictae
praemio.
Tunc Christi servus Symeon cernens pervasum clericum ab ultore
spiritu crudeliter dementari, memor evangelii dicti, quo dicitur:
« Diligite inimicos vestros, benefacite his, qui oderunt vos », et alibi: « Orate

Torna all'inizio