Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 60

Liber I


ad nostra legenda audiendaque alliciat. Neque in omnibus causis sive negotiis, omnes quos supra memoravimus, locos aut quaeremus aut assumemus, sed eos potissimum deligemus, qui et optimi et maxime necessarii ad nostram causam esse videbuntur. Ac de confirmatione quidem satis diximus. Nunc de confutatione disseramus.
De confutatione.
Cap. XXVI.
Confutatio est alienorum argumentorum, dictorumve destructio. Ea duplex est: generalis, in qua tota versetur oratio necesse est, quae advocatorum sive patronorum et eorum qui causas defendunt propria est; et specialis sive particularis, quae ad singulas orationis vel sermonis partes pertinet, quae propria est epistolarum. Utraque tamen ab eisdem locis oritur, quibus oritur confirmatio, sed ex contraria ratione. Nam quibus locis illa ad confirmandum, iisdem haec ad infirmandum utitur. Sed quantum differt ab oratione epistola, tantum prioris confutationis ratio a postriore differt. Illa enim adversarium habet, haec non habet; illa in criminibus tota versatur, haec in causis plerunque honestissimis; illa ea tantum quae dicta sunt confutat; haec etiam quae dici possent investigat; illa obiectis plerunque ex tempore respondet; haec ad respondendum satis otii habet; illa denique futurum iudicium pertimescit; de hac nullum futurum

Torna all'inizio