Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

145


et impium discipulum condempnamus et nos proprio mucrone
confodimus. postea subdit Ieronimus: "O quanti Iude Iudam
dampnant!" Iude igitur sunt omnes, qui veritatem iustitie
vendunt et tamen tales Iude Iudam proditorem verbis condempnant,
sed operibus imitantur. avari etiam iudices et
rectores non desinunt rapere aliena. unde reffert Valerius quod,
dum in Yspaniam unus consul de Roma esset mittendus
et de duobus mentio haberetur, Scipio, sciens quod unus eorum
erat avarus et alter mendicus, dixit in publica contione: "Neuter
mihi placet. unus quia nihil habet, alius quia nihil
satis est ei". quasi dicat: pauper non faceret nisi rapere propter
suam [indigentiam, et avarus non faceret nisi rapere propter suam]
inexplebilem avaritiam, et sic neuter missus fuit. tales
igitur iudices et rectores avari peiores demonibus sunt dicendi. quod
tali ratione potest ostendi. homo quidem tria habet, scilicet

Torna all'inizio