Paulus Camaldulensis: Donatus

Pag 111


<VII.> DE ADVERBIO SECUNDUM PRISCIANUM
Nunc quae pars est? Adverbium. Quare? Quia stat iuxta verbum
et semper nititur verbo. Adverbium quid est? Pars orationis, quae adiecta
verbo significationem eius explanat atque implet. Adverbium unde
dicitur? Ex 'ad' et 'verbo'.
Si adverbium ex 'ad' et 'verbo' componitur, quare non dicimus adverbum,
sed adverbium? Ideo scilicet, ne viderentur esse duae partes,
vel etiam ne videretur 'ad' per appositionem servire hoc in loco accusativo
casui et non per compositionem: ac ne aliqua dubitatio remaneret
contenciosis, interpositum est i et dicimus adverbium.
Quaestio. Si adverbium dicitur, eo quod iuxta verbum sit et eius
explanat significationem, ergo adverbium maior pars est verbo? Non
ideo dicitur, ut maior sit, sed quia dubium sensum videtur habere verbum,
antequam addatur ei adverbium. Cum enim dico 'Priscianus docet',
'Cicero legit', dubius permanet sensus, antequam addam adverbium
bene aut male. Cum autem adiunctum fuerit illi adverbium,
non iam dubius, sed perfectus permanet sensus, ut 'Priscianus bene
docet', 'Cicero bene legit'.
A quibus veniant. Adverbia aut a se nascuntur, hic est a nullo sumunt
originem, ut heri nuper, aut ab aliis partibus orationis veniunt.
Veniunt autem a nomine appellativo, ut a docto, mutato o in e productum,
fit adv<er>bium docte.
Alia veniunt a proprio nomine, ut a Tullio, mutato o in a et addita
ne, fit Tulliane.

Torna all'inizio