"ideo", "eo", "qua causa", "qua gratia", "quapropter", "quamobrem", 
sicut et uerba pro aduersatiua coniunctione, "licet", "licebit", 
"quamuis".  21  "Ne" etiam coniunctio est causalis, ut "ne recipi 
possit, aut in menia duci, neu populum tueri" (et nota "aut " et 
"neu" hic pro copulatiuis esse coniunctionibus).  22  Inuenitur 
etiam "ne" pro "neque", que copulatiua est; sub una enim abnegatione 
copulat res, quomodo et "nec", ut "ne nunc quidem" pro "neque 
nunc".  23   Disiunctiue  sunt que, quamuis dictiones coniungant, 
sensum tamen disiungunt, et alteram quidem rem esse, alteram 
uero non esse significant, ut "ue", "uel", "aut ", "siue", "seu", 
"aut dies est, aut nox"; et est quando indicatiue dicuntur, ut "uel 
lux est, uel tenebre", est quando dubitatiue, ut "aut prodest, aut 
non prodest diuitias querere".  24   Subdisiunctiue  sunt que uoce 
disiunctiuorum utrumque esse significant, uel simul, ut copulatiue, 
uel discrete: simul, ut "uel rex michi gratias agebat" pro 
"etiam rex" et "Alexander siue Paris" pro "Alexander, qui et Paris 
dicitur"; discrete utrumque tamen esse significant, licet non 
simul, ut "tota die uel legit iste, uel cogitat"; similiter "remex uel
  |  
  |