inque omnes agitur fluctus et sordida praeceps
crimina, praecepto nulli parere parata,
at cum consiliis peiora pericula nutrit
maioresque intus foveas maioraque cladis
vulnera, et infecto crescit sub pectore pestis.
Nil prosunt stomaco viciato dultia; si quae
mittuntur, subito posita dulcedine acescunt.
Auribus occlusis populis oratio frustra
funditur et frustra clamat qui pulpita scandit.
Sobrius invanum nostram paritura salutem
praedicat, atque hospes, clausa est cum ianua retro,
progrediens alio signata palatia querit,
quae pateant valvis secura duabus apertis.
Non recipit medicos quaecumque infirma videtur
mens, solio tumefacta suo: si quando monetur,
icta quasi clamat, veluti percussa resistit,
vimque pati, imperium et sua perdere iura videtur,
pareat auditis quociens conversa magistris.
Quanto igitur melius sapiens Theopompus et omni
pollens consilio, sceptro solioque refulgens,
ille senatores adscivit regibus olim
primus apud Spartam et, quamvis a coniuge cepit
pro natis querula convitia, sanctio mansit
robore firma suo, quae nostro tempore felix
vivit, et in caros transibit amica nepotes.
Tu tamen, infelix, non depositura superbos
|
215
220
225
230
235
240
|