vel probitas que honestati et nobilitati non obviat, est laudanda. Nudus
esse vix poterit, dum cuiquam fortuna, serenitas arridebit.
Estuante procella turbinis innotescunt amici ficticii, quos placidi amenitas
temporis palliabat. Magnanimum est non timere pericula, sed
cavere que quidem temerarius non metuit nec evitat. Ruine quatunt
edificia superborum, si humilitatis subiacere ignorat fundamentum.
Satis me dampnificant bonorum temporalium ablaciones, sed ultra me
ledit maculans bonam famam. Aliena pericula nos debent in nostris
negociis reddere certiores: prudenti enim faciendum est non incidere
ubi alios reperit incidisse. Fugiat nomen avari villicus quilibet sive
servus, ubi dominus appetit preconia largitatis. Homines natura genuit
coequales, sed alios aliis preposuit excellencia probitatis. Gaudens
pluritate sequacium princeps magnus gremium largitatis aperiat, et
pluat probis militibus probativa donativa. Metuit nauta peritus eciam
in securo portu discrimina tempestatum. Raro corrigitur culpa laudibus
limitata. Vix locus est remedio, dum vicia virtutes reputantur. Nil aliud
omnia possidentibus deest quam qui eis in suis agibilibus verum dicat.
A blandiciis sumit exordium oracio proditoris, ut sub melle valeat venenosos
laqueos occultare. Longo magnoque consilio pollent interdum
levibus membris instituti. Non est sufficiens nobilitas prolis absque
magnificencia dignitatis, nec gerunt honoris insignia, nisi fuerint militari
pallio decorati. Largitas amicos multiplicat, avaricia vero odiosum
efficit possessorem. Ab alto cecidit Lucifer, qui voluit Altissimo coequari,
quem ille sequitur, qui suo maiori se parificare conatur.
Capitulum V
DE EXORDIIS QUO AD CIVITATES
Male vivitur in urbe ubi dominis a civibus imperatur et, via racionis
omissa, itur per devia voluntatis. Dare communi utilitati operam
est commoditatis proprie incrementum. Dignitatis honor est vacuus,
nisi splendorem contrahat a virtute. Aliquem de sua malicia
lucrum consequi non est dignum. Vel sic: Iura imperatoria vocant
aliquem de sua milicia gloriari. Dedecet occupari singulariter quod
omnibus est commune. Dampnare aliquem sine iuris ordine iusticia
non commendat. Tunc retrahat manus ab iniuriis violenti, quando in
subsidium oppressorum dextera extenditur ulcionis. Excessus qui nonnumquam
relinquitur inpunitus, graviori supplicio reservatur. Novis
morbis nova convenit antidota preparari: stultus enim est medicus
|
|