Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 72


II 50

Litteras vestras affectione consueta recepimus et super hiis, que continebantur in ipsis, cum viro
note prudentie ac probate virtutis, magistro .. archipresbytero Bononiensi et opem et operam dedimus
iuxta posse. Verum quo tendebat intentio nostra, possibilitas non pervenit, obstante maioris
arbitrio potestatis. Reliquit ergo cautela negotium in suspenso, quousque notatis circumstantiis
singulis expressius liqueat de vestre beneplacito voluntatis.

II 51

Si valetis, sic estis, ut volumus, et nos ipsi valemus, quod et vos vultis. Ad hec de equo latere vos
nolumus, quod cursus velocitate militi et gressus placentia clerico satisfecit. Sic enim dirigit pedes ad
placitum, quod sessoris arbitrium explorare videtur. Verum cum credatur ad ipsum cuiusdam potentis
affectus extendi, est forte, qui eliget, ut potius vobis voluntate vendatur quam alii necessitate
donetur, si tantum donum huiusmodi donationis titulum perferat, quod extorquet necessitas et
liberalitas non producit.

II 52

Super hiis, que nobilitatis vestre littere continebant, dominum papam adivimus, qui de venerabili
patre Antiocheno patriarcha respondit se domino imperatori per litteras respondisse. De concordia
vero, quam scitis, idem dominus non videtur credere verbis imperatoris propter facta contraria, que
sentit in Urbe. Sane bona fide loquimur et in puritate cordis asserimus, quod, qui consulit domino
imperatori Rome fieri, que sub titulo nominis sui fiunt, aut per ignorantiam fallitur aut per malitiam
fallit. Totum enim perditur, quicquid ibi expenditur, et qui in visceribus stimulat ab intimis
partis opposite, motus contrarios elicit et acuit in se ipsum. Videretur igitur via nostri consilii, ut
mediator adesset, per quem cessaretur a malis et sic aditus patere posset ad bona. Ad quod dominus
papa, sicut credimus, libenter assurgeret propter subsidium Terre Sancte et imperii Constantinopolitani

Torna all'inizio