luxuriis libidinibusque oppressa, si modo opprimi
magis potest et ullus est sceleri ulterior locus. 96 Ut
igitur recuperet cetera membra donationis, male ereptas
a bonis viris pecunias peius effundit militumque
equestres pedestresque copias, quibus omnia infestantur,
alit, cum Christus in tot milibus pauperum fame
ac nuditate moriatur. Nec intelligit, o indignum facinus,
cum ipse secularibus auferre, que ipsorum sunt,
laborat, illos vicissim sive pessimo exemplo induci sive
necessitate cogi (licet non est vera necessitas) ad auferenda,
que sunt ecclesiasticorum. XXX. 97 Nulla
itaque usquam religio, nulla sanctitas, nullus Dei timor,
et (quod referens quoque horresco) omnium scelerum
impii homines a papa sumunt excusationem: in
illo enim comitibusque eius esse omnis facinoris
exemplum, ut cum Esaia et Paulo in papam et pape
proximos dicere possimus: «Nomen Dei per vos blasphematur
inter gentes». «Qui alios docetis, vos ipsos
non docetis; qui predicatis non furandum, latrocinamini;
qui abominamini idola, sacrilegium facitis; qui
in lege» et in pontificatu «gloriamini per prevaricationem
legis, Deum», Verum pontificem, «inhonoratis.»
Quod si populus Romanus ob nimias opes veram illam
Romanitatem perdidit, si Salomon ob eandem
causam in idololatriam amore feminarum lapsus est,
nonne idem putamus fieri in summo pontifice ac reliquis
clericis? 98 Et postea putamus Deum fuisse permissurum,
ut materiam peccandi Silvester acciperet?
Non patiar hanc iniuriam fieri sanctissimo viro, non
feram hanc contumeliam fieri pontifici optimo, ut dicatur
imperia, regna, provincias accepisse, quibus renuntiare
|
|