Solutio IV 
Ad quartam quaestionem dicendum, quod Christum diligit non solum plus 
quam homines, sed etiam plus quam totam creaturam, non solum quantum ad 
divinam naturam, sed etiam quantum ad humanam, inquantum eam praedestinavit 
ad maius bonum, scilicet ad unionem divinae personae. 
AD OBIECTA 
Ad primum ergo dicendum, quod in hoc etiam quod Christus pro hominibus fuit 
datus, maximum bonum ipsi Christo fuit, secundum quod in hoc virtus sua 
manifesta fuit, et causa fuit salutis humanae, quod est sibi valde honorificum. 
Ad secundum dicendum, quod quamvis sit singularis persona Christi, tamen est 
causa universalis salutis humani generis: et causa praestantior est causato. 
EXPOSITIO TEXTUS 
«Praemissis adiiciendum est de dilectione Dei qua ipse diligit nos». Videtur 
quod hoc in primo libro determinare debuerit. Et dicendum, quod etiam in 
primo libro poni convenienter potuit, inquantum divina dilectio est divina 
essentia; et hic poni congruenter potest, inquantum est exemplar nostrae dilectionis. 
«Dilectio Dei usia est». Est enim essentia et dilectio in Deo idem re, sed differt 
ratione tantum, ut in primo libro dictum est.
  |  
  |