Hadrianus I papa: Epistolae

Pag 635


Interea repperimus in ipsis regales apicibus vestris exaratum, sicut preterito
anno vobis direximus, pro hominibus Ravinianis et Pentapolenses, de quos scripsimus,
ut eos nobis dirigi, sicut Beneventano duci fecistis; et, ut fertis, de parte apostolatus
nostri nihil mali, sed magis quae bona sunt retulerunt; sed neque eis neque quolibet
homini nullatenus in nostra adversitate praeberemini consensum, sed statim, si tales
repperissetis, et hominem et causam ad nostrum iudicium mitteremini. Nos ab inicio
et usque in finem talem erga vestram regalem excellentiam habemus fiduciam, quia
pro nullo terreno homini ab amore et caritate beati Petri apostolorum principis
nostraque dilectione, ut polliciti estis, receditis, quia et nos in ea, quam vobis polliciti
sumus, fide usque in finem permanemus. Ipsi vero Raviniani et Pentapolenses
ceterique homines, qui sine nostra absolutione ad vos veniunt, fastu superbiae elati,
nostris se ad iustitias faciendum contemnunt mandatis et nulla dicione, sicut a vobis
beato Petro apostolo et nobis concessa est, habere dignantur; tamen fidelissimi vestri
prefati missi viderunt ipsos Ravinianos, quos nobis praesentaverunt, qualiter nobis in
superbia existerunt. Sed quaesumus vestram regalem potentiam: nullam novitatem
in holocaustum, quod beato Petro sanctae recordationis genitor vester optulit et vestra
excellentia amplius confirmavit, inponere satagat, quia, ut fati estis, honor patriciatus
vestri a nobis inrefragabiliter conservatur etiam et plus amplius honorificae honoratur,
simili modo ipsum patriciatum beati Petri fautoris vestri tam a sanctae recordacionis
domni Pippini, magni regis, genitoris vestri, in scriptis in integro concessum
et a vobis amplius confirmatum inrefragabili iure permaneat.
Sicut enim vestra regalis excellentia in suis referuit apicibus: minime ei contrarium
videretur, quicumque de episcopis aut comitibus seu ceteris hominibus partibus
vestris aut nostra iussione conplendi sivae propria voluntate ad nos venire voluerint;
sed nec non nostrae paternitati displicere rectum est, qualiscumque ex nostris aut
pro salutationis causa aut querendi iustitiam ad vos properaverint. Nihil durius vobis
exinde apparet; sed, sicut vestris hominibus sine vestra absolutione ad limina apostolorum
neque ad nos coniungunt, ita et nostri homines, qui aput vos venire cupiunt,
cum nostra absolutione et epistola veniant; quia, sicut nos semper vestris hominibus
suscipientes commonemus, ut in vera fide et servitio atque puritate cordis totis
eorum viribus in vestro manerent servitio, ita et vos simili modo, quicumque ex
nostris hominibus ad vos evenerit, eos omnino obtestare atque commonere, sicut vestrae
regali prudentia concaedet, quaesumus; ut, sicut genitor vester sanctae recordationis
domnus Pippinus, magnus rex, eos beato Petro eiusque vicario concessit et demum
excellentia confirmavit, sic ammonere atque obtestare iubeamini, ut nullo modo
audeant se in superbiam elationis abstollere, quare aput vos properaverunt, sed potius
subiecti atque humiles in servitio beati Petri et nostrae preceptionis maneant subiecti.
Et hortates eos: Quia omnino a servicio et dicione beati Petri eiusque sedis vicario
numquam vos subtrahimus; sed in ea fide et puritate, quam polliciti sumus beato
Petro apostolo, usque in finem saeculi permanemus. Qui si tales reperti fuerunt, a
vestra excellentia simulque a nobis maneant correpti.
Et hoc pariter poscimus vestrae a Deo protectae regali potentiae: ut fidelissimi
nostri missi vestrique prefati missi pro amore Dei et beati Petri apostolorum principis

Torna all'inizio