domus congrue esse non potest: sed tertiam etiam communitatem,
quae est patris et filii, non dicemus esse de
ratione domus quocunque modo sumptae, sed erit de ratione
eius, ut habet esse perfectum. Sicut enim videmus
in una persona singulari, sic et in domo tota debemus advertere.
Nam semper multitudo ab unitate procedit, propter
quod ordine naturali quae videmus in multitudine
domestica, quodammodo in una persona singulari reservantur.
Sic enim videmus in uno singulari homine, quod
generari et salvari sunt de ratione hominis primi: sed
producere sibi simile, est de ratione hominis iam perfecti.
Cum enim primo homo est, oportet quod sit genitus:
et natura statim est solicita de salute eius. non potest tamen
sibi simile producere, nisi sit iam perfectus. Quare
cum communitas patris ad filium sumat originem ex eo
quod parentes sibi simile produxerunt: huiusmodi communitas
non dicitur esse de ratione domus primae, sed est
de ratione domus perfectae. unde et Phil. I. Poli. cum prius
dixisset communitatem viri et uxoris, domini et servi
facere communitatem primam: postea in sequenti capitulo
praedicti libri ait, quod ad domum perfectam requiritur
communitas tertia, videlicet patris et filii. Quod autem
ad perfectionem domus requiratur haec terita communitas,
triplici via venari possumus. Videmus enim quod
potentia fructificare et agere, sunt perfectiora non potentibus.
Rursus sunt perfectiora perpetua non perpetuis.
Sic et feliciora perfectiora infelicibus. Ergo quod ad
perfectionem domus requiratur tertia communitas, quae
est patris et filii, primo possumus probare ex parte generationis
et fructificationis naturales. Secundo ex parte
perpetuitatis. Et tertio ex ipsa felicitate. Prima via sic
patet. Nam secundum Philosophum. Tunc unumquodque
perfectum est, cum potest sibi simile producere. Ad hoc
enim quod aliquid sit perfectum, non oportet quod sibi
simile producat, sed quod possint sibi simile producere:
|
|