autem servus tuus Chamaa; ipse vadat tecum, domine mi rex, et fac ei
quod tibi bonum videtur . Ego etiam Berzallai non suppar exemplo in
hostili vobis persecutione succurri, sed Deo largiente triumphum ad propria
repedavi, hoc Cluniacensibus inquiens quod Colossensibus Paulus
dicebat: Nam etsi corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum, gaudens
et videns ordinem vestrum . Sicut ergo ille regi tradidit filium, ita et ego
propriam animam vestris manibus trado, atque, ut ad mensam vestrae
orationis alatur, imploro. Enimvero cum bona pro malis iubeat lex
divina restitui, quanto magis bona bonis praecipit redhiberi. Quid
enim mirum, si hoc humana ratio ex indicta sibi lege persolvat, cum idipsum
aliquando etiam bruta animalia nullis obnoxia legibus impleant.
Nam sicut fraterna michi constat relatione vulgatum, Venetae quidam
institores marina discrimina remigii labore sulcabant. Cumque applicuissent,
formidolosum stupendumque conspitiunt, non procul ab ipsa litoreae
crepidinis arena portentum, leonem scilicet trabalis, ut videbatur,
draconis spiris obeuntibus involutum. Cumque illinc draco captum ad
speluncam suam violenter traheret, hinc miserabilis leo, quibus valebat
nisibus, resultaret. Tandem quo leo cepit desperata reluctatione deficere,
tanto magis draco inextricabilibus eum nodis innectens animabatur victoriam
optinere. Sed pandoces, qui repente huic spectaculo supervenerant,
miserantes infelicem leonis vicem audenter arma corripiunt, draconem
perimunt, leonem de faucibus mortis ereptum abire permittunt. Sed leo ut
ita iam dicam nobilissimus bestiarum, gratus vitae suae auctoribus extitit,
et per aliquot dies quibus remorati sunt, unam illis cotidie pellem capti a
se animalis advexit.
|
|