Albertus Miliolus: Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum

Pag 613


rediit, sed obseratis portis exclusus Ravennam reversus est; cuius munitionum obstacula fecit. Theodoricus
vero pertransiens Mediolanum accessit, ubi multitudo militum ad eum pervenit. Sed Odovacri
exercitus crevit. Ideoque Theodoricus se apud Ticinum munivit. Interim Gundubaldus rex Burgundionum
Liguriam ingressus multa diripuit et captivos abduxit. Theodoricus Ravennam accessit et pene
per triennium obsedit; tandem Odovacrem in fide susceptum occidit; post beatissimum Epyphanium
ad Gundubaldum pro redimendis captivis nuncium misit. Cui, exceptis illis pro quibus precium dedit,
sex milia captivorum concessa sunt. Igitur Theodoricus Romam profectus a Romanis magno gaudio
suscipitur; quibus singulis annis ad subsidium concessit CXX milia tritici modiorum; et sic tercio
anno sui ingressus in Ytaliam tocius Ytalie adeptus est ditionem, nisi quod Gothis Ticinum ingressis
mox Rugi civitatem invadunt tandem et per biennium depopulantur. Theodoricus iste, licet illiteratus,
fuit tamen sapientissimus, qui dicebat, quod qui habet aurum et demonem, celare non potest.
Hic cuidam sponse metu sponsi filium proprium deneganti ait: Non habebis virum nisi hunc, quem
tu negas filium; quo audito statim confessa est suum esse filium: et ecce alius Salomon. Hic Verone,
Ravenne, Ticini palacia fecit. Cuius tempore felicitas maxima fuit, pax et habundantia magna. Hic,
ut sui regni vires stabiliret, Lodoici regis Francorum filiam accepit uxorem, sorores suas et neptes
tradidit, unam regi Guandalorum, aliam regi Turringorum, alii regi Guisegothorum, alias aliis ita,
ut gens non pretermitteretur, que Theodorico vel pactionis federe vel affinitate non fuerit sociata.
Dum hec apud Ytaliam aguntur, apud Britaniam Saxones et Britones hinc inde confligunt, et nunc
hii, nunc illi palmam habuerunt; sed tandem Saxones potiores totume per longum insula potiuntur.
Apud Affricam Huniricus successit Genserici Arrianus CCC et ultra capit episcopos catholicos,
multas manus vel linguas abscidit, nec tamen catholice confessionis loquelam eripuit; ecclesias clausit,
sed Çenone imperatore supplicante reserantur, et episcopi reconciliantur. Apud Orientem Tracia a
Bulgaris devastatur, Constantinopolis incenditur. Et multa alia his temporibus facta in
hoc loco tacentur; quorum copiam si habere volueris, recurre ad ystorias que
locuntur de papa Felice tercio et Çenone imperatore. Cuius temporibus Simplicio
pape sedit; post eum successit Felix papa, et post eum successit Gelasius papa.

LVIII. De Anastasio imperatore.


Anno Domini CCCCXCII. Anastasius regnavit apud Constantinopolim an. XXVI. Qui Euticianam
sapuit heresim, dicens in Christo duas naturas, deitatis et humanitatis. Huius temporibus sedit Anastasius
papa Rome, ad cuius comunione multi clerici discesserunt, eo quod comunicasset Ferino, qui
comunicaverat Acatio; post quem duo pape fuerunt electi, Symachus et Laurentius; unde post multa
facta homicidia Symachus optinuit; et firmavit in festis cantari Gloria in excelsis Deo et cet. et
habitacula pauperibus instituit. Et si vis aliud invenire his temporibus, require in
ystoria pontificis Gelasii pape primi.

LVIIII. De Iustino imperatore seniore.


Anno Domini DXIX. Iustinus senior regnavit apud Constantinopolim an. VIIII. Ad hunc
quoque misit Hormisda papa virum sanctitate precipuum Germanum Capuanum episcopum pro fidei
reitegratione, qui digne susceptus est et fidem consolidavit. Hoc tempore apud Affricam catholica
reformatur ecclesia; nam defuncto Transimundo Arriano successit Hildericus filius eius ex captiva
filia Valentiniani principis ortus, quem pater moriens voluit astringere, ne catholice faveret ecclesie;
at ipse priusquam regni iura susciperet, universos episcopos in exilium missos restituit et catholicam
ecclesiam in Affricam reformavit, que LXXIIII an. fuerat destituta. Iustinus similiter apud Orientem
cepit sevire, ut hereticorum nomen extingueretur. Quod cum Theodoricus rex adhuc in Ytalia
vivus, Arriana labe pollutus, audivit, Iohannem papam, qui Hormisde successerat, ad Iustinum dirigit
intimans, quod, nisi hereticis suas redderet ecclesias, universos Ytalie populos occideret. Iohannes
Constantinopolim ingrediens, turbis occurrentibus ei, in conspectu populi ceco lumen reddit supplicanti.

Torna all'inizio