Thomas de Celano: Legenda ad usum chori

Pag 434


alias spiritu maligno vexatas ad sensum revocat et salutem. Per
semicinctia sua varii morbi curantur. Multiplicat in navi cibaria,
naufragantes ducit ad portum. Summa devotione studet recolere
cuncta quae Christus fecit in carne et sic ad singula intentus efficitur,
ut nihil eorum eius memoriam fugiat.
11 Duobus namque annis antequam spiritum redderet caelo
servus et amicus Dei Franciscus, in visione Dei supra se vidit Seraphim
crucifixum, qui crucifixionis suae signa sic in eo expresse evidenter
impressit, ut crucifixus videretur et ipse. Consignantur
manus et pedes et latus crucis charactere; resultant in ipso sedulo
stigmata Christi. Quantum vero potest, ab oculis hominum haec
studet abscondere, ne in sibi data gratia pati contingeret detrimentum.
/*
12 Per idem tempus corpus suum vehementius solito infirmitate
urgebatur, et ad diem appropinquans extremum, exteriorum

Torna all'inizio