salvetur, et is qui preceptum accipit sine dampno servetur. Restat  
ergo ut qui in monasterio sunt sic vivant ut non sibi vivant, nec  
cordis sui voluntatem sequantur sed eius qui sibi preest, ne forte  
coactus pater illos cogat in profundo perire qui nec sibi sufficiunt, 
dum hi qui possunt, parcentes sibi, animas pro fratribus ponere,  
quod mandatum est maximum, parvipendunt. Verum hoc illis imminet  
qui infra sunt, qui ascendere ad montem pro tempore vel  
etate non possunt. Sane in paupertatis arce necessitudo ista esse  
non poterit, nec omnino huic legi subiacet beata paupertas. Quid si 
multitudinem et numerositatem aborret? Nonne «unus persequitur   
mille et duo fugabunt decem milia?». Quinimmo et hoc ipsum possibile  
erit Deo, etsi impossibile videatur hominibus, ut plures emulatores  
habeat beata paupertas, ut plures natos possideat paupertatis  
libertas. Quid enim hac vita beatius, que sollicitudine  
caret, que fines non metuit nec suspectos habet, que sobrium possessorem  
faciens, presentibus absentem reddit et presentem futuris?  
Verumtamen et contra illam habet diabolus bellum situm, quinimmo  
tanto fortius quanto maioris invidie  perurgetur incendiis. Primo denique  
cum amore parentum eos qui paupertatis arcem retinent vehementer  
impugnat, eosque a proposito obfuscare saltim vel in corde  
consentit. Unusquisque enim multum delinquit, si contra suum propositum,  
retro respiciendo, relabitur. Qui vero perfectionis normam,  
quod est spiritaliter amare, consequitur, quomodo, si propinquos  
carnaliter diligit, non pernitiose offendit? Designat hoc, puerulus ille 
sancti Benedicti monachus, qui sine Benedicti gratia ad parentes
  |  
  |