scimus; nuper fructiferis proficientes judiciis,
pro restauratione Camerae nostrae,
quam pridem casus ille nobis [ut creditur] horridus,
repente surripuit, de bonis vestris,
quantitatem nobis placitam, promptis affectibus
obtulistis. De quo fidei vestrae constantiam
eo laudibus gratiosis extollimus, quo
super his voluntatis vestrae promptitudinem experimur.
Volentes itaque vobis super hoc,
quorum sumptus et onera passiva quodammodo
participatione sentimus, gratiam facere
specialem ecce oblata per vos pecunia pro
receptis habuimus; quam sic vobis cum
gratiarum placida relatione remittimus, ut in
nostris cessisse profectibus videantur. De quibus,
si quid jam voluntatis ardore suggerente
solvistis, in quantitate generalis collectae, vobis
nuper impositae, si minor vel aequalis est
oblatio, volumus computari. [Quod si
oblatio generalis forte collectae superet quantitatem,
eam occasione oblationis hujusmodi
nolumus solvere vos teneri]. Vos igitur
praesentem munificentiae nostrae gratiam suscipientes
hilariter, firmam spem fiduciamque
concipite, quod de rebellibus nostris, quos habemus
in manibus, votiva nobis proveniente
victoria, nostris vestrisque laboribus, sumptibus
et sumptuosis laboribus, finem laudabilem
imponemus.
|
|