Antiquo more mingens pedit absque pudore.
Mingere cum bombis res est saluberrima lombis;
Nam ventrem stringes, retines bombum veteratum.
CAP. VI. In gerendum balneum aliaque facienda. Si vitare velis morbos, et vivere sanus,
Haec praecepta sequi debes, aliosque docere.
Lotus, ieiunus, post somnum non bibas statim,
Et detecto capite sub frigore non gradieris
Nec sub sole, tibi sunt quia haec inimica.
Ieiunia, dolor capitis, oculi, febres, ulcera, plagae,
Repletus venter, densa aestas balnea vetent,
Nec principiis obsunt, prosuntque minuta.
Cum male te sentis confert, si balnea vites.
CAP. VII. Cibatio. Art. 1. Dispositio ante cibi sumptionem. - Tu numquam comedas, stomachum nisi noveris esse
Purgatum, vacuumque cibo quam sumpseris ante,
Ex desiderio poteris cognoscere certo.
Haec tibi sint signa: subtilis in ore salivae.
Art. 2. Generales regulae cibationis. - Non consuevisti coenam, coenare nocebi,
Res non consuetas, potus, cibos peregrinos;
Pisces et fructus, fuge crebras ebrietates.
Omnem post esum bibere, ne te fore laesum,
Qui possit vere debet haec iussa tenere.
Non bibe ne sitias, et non comedas saturatus;
Est sitis atque fames moderata bonum medicamen,
Si super excedant, important saepe gravamen.
Cures quando bibes sanus post talia vives.
Quandocumque potes, parce post balnea potes.
Quale, quid, et quando, quantum, quoties, ubi recta
Debent haec medico in victus ratione notari,
Ne male conveniens ingrediatur iter.
Coena brevis, vel coena levis fit raro molesta;
Magna nocet medicina docet, res est manifesta.
|
150
155
160
165
170
175
180
|