Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 55

libro II


idoneum ipsius loco reponit, (3) ut: 'Iohanni patruo, immo
patri et domino plurimum reverendo'. Item: 'Volo te monere,
immo intime deprecari'.
(4) Et est hec exornatio satis utilis, quia propter commutationem
factam a communi verbo ad aliud plus electum videris
ipsam rem amplius insignire. (5) Quod si venisses continuo ad
id verbum, nec rei nec verbi fuisset gratia deprehensa. (6) Et
dicitur iste color antipodosis.
25. (1) OCCUPATIO.
(2) Occupatio est quando nos dicimus preterire vel ne scire
vel nolle dicere quod tunc maxime dicimus, (3) ut si dicam:
'Non dico te a sociis pecunias accepisse; furta, rapinas tuas omitto.
Ad id de quo iudicium est revertor'.
(4) Et dicitur iste color parentesis. (5) Est enim oculte suspitionem
fecisse utilius quam orationem extra propositum intendisse,
quia forsitan illud quod tangitur est nimis longum aut ignobile
vel non posset fieri planum vel posset etiam facile reprehendi.
26. (1) DISIUNCTUM.
(2) Disiunctum est cum unicuique clausule redditur suum
verbum, (3) hoc modo: 'Fides reficit esurientem, spes letificat
patientem, caritas reddit indeficientem'. (4) Et dicitur iste color
ipozeusis.

Torna all'inizio