Petrus Damiani: Epistulae

Pag 36


credendus sit, dicente apostolo: Corpus vestrum templum in vobis est
Spiritus sancti quem habetis a Deo , menti tamen specialis eius sedes asscribitur,
quae subiecto corpori quadam regiminis auctoritate principatur.
Sicut idem dicit apostolus: Spiritum sanctum in cordibus nostris habitare
per fidem . Nimirum ut, sicut anima corporis membra vivificat, sic et ipsa a
Deo vivificata subsistat. Si igitur in mentibus vestris dignum Deo vultis
cubile construere, studiose contendite ipsas mentes omni simultatis et
odiorum fomite, omni denique malitiae labe purgare.
Regem sane quis excepturus hospitio, quid prodest, si tota domus
atria diversis toreumatibus instruat, si per laquearia quaeque carbasina vela
suspendat, si omnia certe munda et nitida oculis adventantis exhibeat,
solum autem cubiculum, ubi ille requieturus ingreditur, sordidum reperiens
perhorrescat? Quia ergo vos per assiduae orationis instantiam, per
cotidiana fere ieiunia, per candorem pudiciciae matronalis corpora vestra
in sancta munditia custoditis, erga cogitationes quoque districtam semper
sollicitudinem exhibete. Ut quoniam caelesti sponso thalamum in vestra
mente construitis, nil ibi foedum esse, nichil inordinatum, quod eius oculos
possit offendere, permittatis. Lux enim vera tenebras odii non inhabitat,
et princeps pacis inpacatae mentis hospitium non requirit.
Enimvero non ignoratis quasdam carnaliter conversantes, diversas
inter dentes aromatum ac pigmentorum species terere, ut viris suis iocundius
valeant redholentis fraglantiae nitore placere. Lingua quoque vestra et
labia a divinis laudibus numquam sint ociosa, sed semper psalmos, semper
orationes velut aromata terendo revolvite, ut in conspectu Dei non inmerito
possitis odorem suavitatis afferre.
Illud etiam vos non latet, quia puellae in domo parentum, cum puberes
adholescere, cum iam nubilibus incrementis coeperint propinquare,
scientes quia paterna substantia masculini sexus heredibus permaxime
reservetur, capsidilia sibi quaedamque marsupiorum receptacula comparant,

Torna all'inizio