comitem Ottonem pallatinum et comitem Guidonem de Blanderate 
ac …, ad Octavianum atque Alexandrum, 
rogans eos,  quod  vel usque ad proximum caput ieiunii 
Papiam venirent suas rationes allegaturi coram archiepiscopis, 
episcopis, abbatibus aliisque religiosis et coram ipso 
imperatore, Romane ecclesie advocato, ibique per Dei virtutem 
tam detestabilis dissensio limitaretur. Mandaverat etiam archiepiscopis, 
episcopis atque abbatibus de Alamania et de Burgondia 
atque de Longobardia, de Tuscia quoque et Apulia ac 
de Romania ac de aliis partibus imperii, patriarche quoque de 
Aquilea, ut in predicto capitc ieiunii Papie forent audituri
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
 
  |