quod inter se propositum fuerat, sacramentum ei fidelitatis per
omnia servandum exhibuit; quibus peractis papa ad palatium
revertitur; dux Troiam festinus obsessurus pergit; que quidem
etsi strictius ab eo obsessa teneretur, tamen ei a civibus omnino
resistebatur. Nam Troiani, prescientes obsidionem ipsam super
se venturam, urbem nimium premunierant, unde eum obsidentem,
audaciores, parvipendebant. Cum ergo dux ibi aliquamdiu
moratus, civitatem etiam munitissimam fore conspiceret, nilque
tunc ad capiendum eam, ob hiemem iam imminentem, se
proficere posse previderet, remota obsidione, interim ad recipiendum
Melfiam aliasque ducales urbes festinat; que iam,
legatis premissis, ultro sese ei subdendas mandaverant. Quibus
receptis, expeditionem bellicam ad propria redire iubet, sicque
Salernum reversus, ibique parumper moratus, ad
Siciliam cum multo iterum inde reversurus exercitu, remeat.
Qui, dum apud eandem provinciam morans Apulie absentaretur,
Tancredus suis interim persuasionibus Brundisium
civitatem et oppida que, invadente eo, amiserat, recuperavit.
16
Factum est autem, cum tempus egrediendi in hostem opportunum
successisset, dux Rogerius, collecta rursus militari expeditione,
fretum, quod Farum dicitur, transmeavit. Exinde moto
exercitu cepit huc illucque terras sibi omnes militari violentia
occupare. Cum ergo ex parte recuperasset oppida que iam Tancredus,
eo absente, resumpserat, tandem iterum Brundisium
ut eam recuperet obsessurus vadit. Qui cum longa in obsidendo
mora traheretur, nilque tunc ad obtinendum eam posse proficere
previdisset, dimittens eam ad tempus, ad alia interim aggrediendum
oppida accelerat.
17
Veniens itaque super Castrum superius memoratum, quod
se ab eo avertens Tancredo adhererat, illud evertit. Deinde cum
|
|