Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 148


Et ait eis leo: Scio, inquam, fidelitatem et dilectionem
vestram erga me et bonum consilium, pro quibus Deus
remuneret vobis bona; verumtamen si possetis circuire
campum, forsitan inueniretis aliquid circa vos et deferetis
mihi; erit hoc bonum pro me et vobis. Cumque exirent et
se prolongarent a leone, congregati sunt simul, lupus, vulpes
et coruus, et egerunt consilium ad inuicem. Et dixerunt
ad inuicem: Quid hoc nobiscum? Ille camelus, cum comedat
herbas, non vero carnes, nec est de genere et consilio
nostro? Non est nobis melius nisi ire ad leonem et sibi consulere
quod comedat ipsum, et reputemus eum vilem et
despectum in oculis suis. Ait lupus eis: Non potest hoc
fieri, nec decet nos aliquid de ipso referre leoni propter
fidem quam dedit sibi. Ait coruus: Sedete vos in loco vestro
et dimittite me tractare cum leone. Et recedens iuit ad
eum. Et cum vidisset ipsum leo, dixit ei: Inuenistine aliquid?
Cui respondit coruus: Non inueni[t] nisi qui habet
et intelligit nisi habens intellectum, nec videt nisi habens
oculos; fames autem abstulit nobis hec omnia. Verum cogitauimus
vnum, cum quo speramus habere recuperationem et
vitam pro te et nobis. Respo[n]dens leo dixit ei: Quid est
illud quod cogitastis? Ait coruus: Videtur nobis quod rapias
hunc camelum et comedas ipsum, quia non est nostri generis
et nos sui, nec eius consilium est nostri consilij. Et iratus
leo contra ipsum dixit ei: Sile, maledicte, destruat te
Deus! quam vile et malignum est tuum consilium! nec est
in te misericordia et fides. Non enim debuisti mihi temptare
loqui verbum hoc. An nescis quid fecerim camelo et
quomodo ipsum mea fide seruaui? An nescis quoniam in
mundo non est maior iusticia et misericordia, quam redimere
animam captiuam et succurrere sanguini qui prope est effundendi?

Torna all'inizio