in animo gerere facile ex verbis eius posse conici, si diutius regnaverit,
brevi futurum ut virorum nobilium paucos superesse contingat
qui non aut suppliciis deputentur aut carceri. "Nec immerito",
inquit, "deteriora nobis contingerent, nam siquidem
viri et non feminis molliores essemus, si ratione utentes et non
brutorum similes animantium, huius tante pestis exitio dudum
querelas eiusmodi sopissemus. Sed forte ad interitum fata nos
trahunt et imminentis mali necessitas cecitatem nobis inducit.
Certe fatum hoc temeritas nostra est, que iam ad extrema nos
periculorum adduxit". Tunc comes quid hec sibi vellet oratio
satis intelligens, subiungit in hac omnes opinione versari quod
absque ipsius admirati consilio nichil omnino rex gereret, ideoque
huius rei culpam penes eum esse qui regis insanias et tyrannidem
publicare deberet, nec alienam in se criminationem transfundere,
sed ad omnium vindictam singulos exhortari, facile ei omnes obsequi,
si voluntatem eius cognoverint sese quoque ad primum
eius imperium sanguinem regis hausturum. Ad hec admiratus comitis
laudare prudentiam virtutemque ad celum tollere ipsumque
cepit amplecti, referens ei quod archiepiscopus aliique quamplures
in id consenserint, ut, interfecto rege, ipsum admiratum ei substituant.
Inde magis temptandi gratia quam ex animo, subiungit,
indignum se esse qui tanto regno preesse debeat; sanius sibi videri
consilium ut regis filius patri succedat. Sed et quo id animo dixisset
comitem Gaufredum non latuit, responditque hoc se nunquam passurum.
Nam de semine tyranni nichil nunquam nisi tyrannicum
procreari, impioque patre genitos, paterne quoque futuros impietatis
heredes. Hoc unum se laudare, hoc velle ut admirato regia dignitas
conferatur, subinferente illo sic futururm siquidem ipsi placuerit,
comes ei suum ad hoc spondet auxilium et ut mutantem adhuc
animum certiorem efficiat, illi se iureiurando astringit. Exhinde iam
admiratus perpetrando sceleri locum ac tempus querebat ydoneum,
existimans comitem Gaufredum sibi per omnia fore subsidio.
|
1
5
10
15
20
25
30
|