| rerum dissimilium ratione cuiusdam abusionis hic pulcerrime
 traducuntur: vires enim proprie sunt parve, statura brevis, consilium
 magnum, oratio longa et paucitas sermoni convenit abusive.
 (5) Color iste a quibusdam vocatur catacrisis (6) et differt a
 denominatione quia in ea nullum vocabulum pro alio tenetur
 sed verbum pro verbo ponitur abusive. (7) Differt iterum a pronominatione
 quia in ea vocabulum gratum ponitur pro ingrato
 vel e converso. (8) A translatione quoque differt quia in ea transfertur
 vocabulum de propria significatione ad omnino aliam
 (9) sed in abusione trahitur ad aliam non omnino diversam, immo
 fere eandem, (10) ut: 'Vires hominis breves'. Nam brevitas
 cum sit corporis viribus attribuitur abusive. Sic domum 'ospitium',
 severitatem 'iustitiam', audatiam 'fortitudinem' abusive
 possumus nominare.
 46. (1) TRANSLATIO.
 (7) Translatio est cum verbum ex sua significatione, interveniente
 idonea similitudine, in aliam rem transfertur. Et potest
 contingere hoc sex modis. (3) Fit enim quandoque causa rei
 ante oculos ponende, ut: 'Italiam expergefecit terrore subito
 hic tumultus'. (4) Fit causa brevitatis, ut: 'Recens adventus
 exercitus extinxit subito civitatem'. (5) Fit causa obscenitatis vitande,
 ut: 'Mater tua crebris nuptiis delectatur'. (6) Fit causa
 | 
 |