Arnulfus Mediolanensis: Liber gestorum recentium

175


alpha et omega , mirabiliter cuncta dispensat. Quidam igitur
ex decomanis diaconus nomine Arialdus penes Vuidonem
antistitem multis fotus deliciis multisque cumulatus
honoribus, dum litterarum vacaret studio, severissimus est
divine legis factus interpres dura exercens in clericos
solos iuditia. Qui cum modice foret auctoritatis humiliter
utpote natus, previdit aplicare sibi Landulphum, quasi
generosiorem et ad hoc ydoneum, familiaris eius factus
assecla. Landulfus vero cum esset expeditioris lingue ac vocis

Torna all'inizio