Papias: Ars Grammatica

Pag 204


quedam mutant, ut "exigo". 76 "Pango" quoque (pro "impingo")
"pegi", et ex eo "impingo, impegi"; simplex tamen "pango" etiam
"pepigi" (pro pacto) et "panxi" (pro "canto") facit; "pago" quoque
dicebant pro "paciscor". 77 "Tango" etiam "tetigi" (et ex eo
compositum "contingo, contigi", penultima correpta) et "pungo,
pupugi" uel "punxi", "expungo, expunxi". 78 "Repungo" uero,
"repunxi" cum de ratione lune uel de computatione kalendarum
loquimur, "repupugi" cum ostendimus uicem redditam. 79 Supina
in si per sum proferuntur, ut "mersi, mersum"; alia uero go in
ctum uertunt, ut "rego, rectum", "ago, actum", "pungo, punctum";
abiciunt tamen n que habent a uel i penultimam, causa
euphonie, ut "frango, fractum", "pango, pactum", "fingo, fictum",
"pingo, pictum", "stringo, strictum", "ringo, rictum". 80 Excipiuntur
"cingo, cinctum", "tingo, tinctum", "stingo, stinctum", et ex eis
composita, et "ango, anctum", differentie causa. 81 Et omnia
supina seruant simplices litteras integras in compositione, licet
in aliis modis mutentur, ut "rego, rectum", "pergo, perrectum",
"ago, actum", "abigo, abactum", "contingo, contactum", "defringo,
defractum", "impingo, impactum"; nota quoque "figo, fixi, fixum"

Torna all'inizio