Salimbene de Adam: Cronica

Pag 655


Eccli. XI. Item patet exemplum similiter in latrone, cui Dominus
dixit in cruce, Luc. XXIII: Amen dico tibi, hodie mecum eris
in paradiso. Quare hoc? Quia, sicut dicit Ecclesiasticus XI,
oculus Dei respexit illum in bono et erexit eum ab humilitate ipsius
et exaltavit caput eius, et mirati sunt in illo multi et honoraverunt
Deum». Tunc respondit et dixit michi: «Cognosco quod utile
consilium michi datis, sed non possum vos audire, quia habeo
cor circa alia occupatum». Tunc dixi sibi: «In Proverbiis
scriptum est, XXVIII: Sapiens sibi videtur vir dives, pauper
autem prudens scrutabitur eum. Sed dicitur, Prover. XXI: Non
est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum.
Non est sapientia, quia sapiens corde est et fortis robore,
Iob IX. Non est prudentia, quia prudentia eius percussit superbum,
Iob XXVI. Non est consilium contra Dominum, quia ipse
dicit, Ys. XLVI: Consilium meum stabit, et omnis voluntas mea
fiet. Ideo dicit Iere. XXIII: In novissimis diebus intelligetis consilium
eius. In Proverbiis scriptum est, XII: Via stulti recta
in oculis eius; qui autem sapiens est audit consilia. Et iterum Prover.
XIX: Qui custodit mandatum, custodit animam suam; qui
autem negligit viam suam, mortificabitur».
Quid plura? Laboravi rogans, sed noluit intelligere, ut bene
ageret. Nam iniquitatem meditatus est in cubili suo. Sperabat enim
ulcisci de Parmensibus et Reginis, qui eum de dominio deposuerant.
Quod ut melius facere posset, filiam suam dominam
Mabiliam domino Guidoni de Corigia dedit uxorem. Sed dicitur,
Levitici XIX: Non queras ultionem, nec memor eris iniurie civium
tuorum. Item Eccli. X: Omnis iniurie proximi ne memineris et
nichil agas in operibus iniurie. Et nota quod, sicut dominus
Ghibertus de Gente forbannivit et expulit de Parma dominum
Bertholinum, filium domini Bertoli Tavernerii, ita a Parmensibus
forbannitus et expulsus habitavit in Marchia, ubi in Anchona
est mortuus et sepultus. Et assignavit in episcopatu Parmensi
de pratis suis aliquos redditus annuatim, quos fratres Minores et
Predicatores de Parma usque ad certos annos pro male ablatis
incertis haberent. Et bene habuerunt. Cuius anima per misericordiam
Dei requiescat in pace! Amen.

Torna all'inizio