[, 31] « Hec autem scripta sunt ut credatis quia Iesus est
Christus filius Dei » etc.
Item quod dicitur quod Deus est pelagus infinitum etc. et
ideo sub ratione infinitatis non potest esse obiectum scientie
create, nichil est ad propositum; quia infinitas illa non est pars
obiecti sicut nec alie conditiones eius, puta quod est summe
iustus, summe sapiens, summe bonus, que etiam intelliguntur
in ipso nomine Dei secundum triplicem significationem huius
nominis ‘Dei’ positam a Damasceno in libro I: scilicet ab ‘ethi’
quod est ardere, vel;a ‘theaste’ quod est omnia videre, vel a
‘thein’ quod est omnia fovere; sed accipitur ex parte modi
cognoscendi, qui quidem diversus modus nullam diversitatem
facit ex parte subiecti. Idem enim obiectum potest cognosci
finite vel infinite, clare vel obscure, magis vel minus clare.
Sed di(cunt) quod tripliciter contingit se aliqua habere:
uno modo disparate ut verum et bonum, et tunc unum potest
obici intellectui sine altero; alio modo sicut superius et inferius
ut animal et homo, et tunc similiter superius potest obici intellectui
sine inferiori; tertio modo sicut diffinitum et diffinitio
vel pars diffinitionis eius, et in hiis nullo modo primum potest
obici intellectui sine secundo. Et sic se habet infinitas ad Deum.
Sed in hoc multipliciter deficiunt. Primo quia dicunt verum
et bonum disparate esse, cum unum de altero predicetur, quod
de disparatis non contingit; quia homo non predicatur de asino
nec e converso. Disparata enim sunt que sunt diversa re vel
natura, ita tamen quod sub nulla oppositione de quatuor proprie
reponuntur, sicut patet in loco a disparatis. Quod si dicantur
disparata quia rationes eorum sunt disparate, verum est
|
|