Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 56


Cum continentie vestre statum mihi communicet idemptitatis affectus vel potius singularis affectionis
idemptitas, insto, ut de ista certificer, quoniam, si prosperamini, prosperor, et gaudeo, si gaudetis.
Quod si forsan, quod absit, quidquam vobis est nubilum, nihil credatis vestro Thome esse serenum.
Ad hec, quia vinum consuevit letificare cor hominis, vobis retineatis primitias, dummodo
mihi fueritis vini decimas oblaturi.

II 6

Tenet scribentis fiducia, dictat spes, habet credulitas, quod circa illam sollicitudinis curam, quam de
ipso vobis antiqua suasit affectio, susceptum potestatis regimen non ademit sollertiam nec tamquam
prioris affectus impatiens abiecit eundem, quem potius circa hoc potiorem assumptus honor exegit.
Similis namque res eiusdem deformitatis invicem patitur, sed dissimilis contrarietatis rebellionem
recepit, de qua demitur, immo sui oppositi depositione deponitur, et accrescit similis sui adiectione
conformis. Et quidem, cum reddatur dilectio diuturnitate sincerior et sinceritate diuturnior, tenetur
absque contradictionis instantia, quod illi paterno affectui, quem olim beneficiorum effectus exhibuit
et recognovit filiali devotione percipiens, ingratus lapsus temporis dederit incrementa. Porro
magis solito curas iste non recipit, quo minus solito preferat ille levamen, quem nobis germanitatis
honor et amor sollicitudinis sociarant in patrem, ut defectus patris suppletio reddat, quos in fratre
crescentia eiusdem ademit. Ceterum quia cordis presentia cum absente non est certum indicium,
cum alias, quomodocumque animi cogitatio preferat illud, illico intensis obstaculis se presentet, ut
vere dilectionis unio panderetur, directe mihi pagine mens mittentis inseruit, quod, ubicumque
presentialiter habear, illic quadam dilectionis grata benevolentia quasi corporaliter habeatur.

II 7

Devota scribentis et firma sinceritas, quam nec sermonis augeret adiectio nec verbalis titulus adornaret,
cum propriis contenta limitibus nesciat esse devotior, a vestri favoris gratia sub brevitate, quam
aures amplexantur, expostulat, ut sic crescat in domino memoria de famulo celebris, sicut de domino
accepta devotio in subiecto fervescit.

II 8

Sub accepta fiducia non fraudanda per accidens domino scribitur, ut sic per patris astutiam de memoria
filii et eius commoditate tractetur, sicut tenet et sperat accepta devotio supplicantis.

Torna all'inizio