Praeterea de paschali sabbato quod dominicae resurrectionis gloriam
antecedit, perspicua ratio est, quia districte debeat ieiunari. Nam si auctori
vitae mortuo ac sepulto ut revera eius membra compatimur, si in
discipulorum collegio constituti una cum apostolis lamentamur, turpe est
si nos pleno ructemus ferculo, cum ille quem flevimus adhuc iaceat in
sepulchro. Apostoli siquidem scriptura testante tamdiu mortuo Domino
compaciuntur in luctu, quousque resurgentis post triduum novo laetificarentur
aspectu.
Sed nos ut ab huius controversiae molestia feriemur, advocatum ventris
ad beati Silvestri testimonia diffinitiva transmittimus. Cuius utique
verbis si fides adhibetur, cuncta protinus inter nos iurgia conquiescunt.
Silvestri siquidem verba sunt: Si omnis , inquit, dies dominicus causa resurrectionis
aliud video nisi hoc tantum, quia si sanctus ille vir propter illud
unum dominicae sepulturae sabbatum, omnia totius anni sabbata ieiunio
dicanda percenset, dum illud unum quod principale est atque praecipuum
in epulas solvitur, qualiter ab eo in reliqua forma vel exemplar abstinentiae
transferetur?
Constanter igitur asserendum est, quia sicut dies parasceves sextas
totius anni ferias districtionis censura praecedit, sicut resurrectionis dies
|
|