Hadrianus I papa: Epistolae

Pag 585


victorias tribuat et vestrum dilatet regnum ad exaltationem spiritalis matris
vestrae, sanctae Dei Romane ecclaesiae, et salutem populi nobis a Deo commissi,
quia vestra exaltatio nostra est letitia. Et semper desideramus et cupimus, quae
bona sunt atque prospera, de vestro a Deo protecto regno et omnium Francorum
salutaria addiscere, quia nos post Deum alii fiduciam non habemus nisi in vestro fortissimo
brachio. Et sicut predecessor noster, domnus Stephanus papa, bonam habuit
fiduciam genitori vestro, sanctae recordationis domno Pippino regi, ita et nos multo
amplius in vestro fortissimo regno confidimus et certi permanemus.
Repperimus enim in ipsas vestras mellifluas apices pro venalitate mancipiorum,
ut quasi per nostris Romanis venundati fuissent in gentem necdicendam Saracenorum.
Et numquam, quod absit, in tale declinavimus scelus, aut per nostram volontatem
factum fuisset; sed in litoraria Langobardorum semper navigaverunt necdicendi Greci
et exinde emebant ipsa familia et amicitia cum ipsis Langobardis fecerunt et per
eosdem Langobardos ipsa suscipiebant mancipia. In quibus et direximus exinde
Alloni duci, ut preparare debuisset plura navigia et comprehenderet iam dictis Grecis
et naves eorum incendio concremaret; sed noluit nostris obtemperare mandatis, quia
nos nec navigia habemus nec nautas, qui eos conprehendere potuissent. Tamen, in
quantum valuimus, Domino proferimus teste, quia magnum exinde habuimus certamen,
cupientes hoc ipsud scelus vetare; qui et naves Grecorum gentis in portu
civitatis nostrae Centumcellensium comburi fecimus et ipsos Grecos in carcere per
multa tempora detinuimus. Sed a Langobardis, ut praefati sumus, plura familia
venundata sunt, dum famis inopia eos constringebat; qui alii ex eisdem Langobardis
propria virtutae in navigia Grecorum ascendebant, dum nullam habebant spem vivendi.
De autem sacerdotibus nostris quod vobis false et contra Deum et animae eorum
suggerere ausi sunt, ‘mentita est iniquitas sibi’; et nulla est, Domino annuente, in
nostris sacerdotibus pollutio; nec talia credere debet vestra sublimitas, dum nos, vero
Domino cooperante, per intercessiones sanctae semper virginis Mariae, dominae nostrae,
et beati Petri apostolorum principis in vinculo caritatis atque dilectione nos adnecti
dignatus est. Nunc vero quaerunt emuli nostri, qui semper zizania seminaverunt,
aliquam, illis Deo contrario, inter partes malitiam seminare; sed Domino auxiliante
per intercessiones beati Petri apostoli prevalere minime habebunt, quia nos cum
Domini virtute talem in vestro regali culmine habemus fiduciam; dicit enim psalmista:
‘Disperdat Dominus universa labia dolosa et linguam maliloquam’, qui talia vobis inaudita
mala suggerunt et crimina in nostris sacerdotibus ponunt.
Deus autem noster suae protectionis dextera vos conservare dignetur ad exaltationem
sanctae Dei Romane ecclesiae.
Incolomem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

Torna all'inizio