Lanfrancus Ticinensis: Epistulae

Pag 164


indicia si in eo esse deprehenderitis, peracta poenitentia licentiam
celebrandi missam dare ei potestis. Alioquin periculosum uobis
et illi perniciosum erit, si pollutis manibus corpus Christi et
sanguinem sanctificare presumpserit.
Omnipotens Dominus uos benedicat, et de pastore uestro
desideratam uobis laeticiam tribuat.

52


Lanfrancus Hu.

Litteras tuas quas michi per portitorem mearum misisti suscepi
et legi, et displicuerunt michi quaedam quae in eis inueni. Non
probo quod papam Gregorium uituperas, quod Hildebrandum
eum uocas, quod legatos eius spinosulos nominas, quod Clementem
tot et tantis preconiis tam propere exaltas. Scriptum est enim
non esse laudandum in uita sua hominem nec detrahendum
proximo suo. Adhuc incognitum est humano generi quales nunc
sint et quales futuri sint in conspectu Dei. Credo tamen quod
gloriosus imperator sine magna ratione tantam rem non est aggressus
patrare, nec sine magno Dei auxilio tantam potuit uictoriam
consummare. Non laudo ut in Anglicam terram uenias, nisi a
rege Anglorum licentiam ueniendi prius accipias. Nondum enim

Torna all'inizio