Ad secundum dicendum, quod impossibile est aliquod mixtum esse in quo non
praeDominetur alterum contrariorum, multis de causis. Primo, cum naturae
elementares se habeant quasi materialiter ad formam mixti, non posset mixtum
consequi unam formam simpliciter nisi elementa aggregarentur in unum hoc
modo quod unum sit formale et praedominans. Secundo, quia ad mixtionem exigitur
elementorum alteratio, quam esse non contingeret, si ponerentur eorum
aequales virtutes: oportet enim quod virtus alterantis virtutem alterati excedat.
Tertio, quia nullum locum naturalem haberet, si nullum elementum in eo dominaretur;
et ita nec motum naturalem: in quo deficeret a proprietate corporis
naturalis. Quarto, quia in animatis specialiter calor est instrumentum animae,
ut in 2 de Anima dicitur; unde oportet calorem praedominari: et
sic oportet quod in quolibet mixto tandem sequatur corruptio.
Ad tertium dicendum, quod nihil prohibet, illud quod est nobilius simpliciter,
esse minus nobile secundum aliquid; sicut caro humana, quae quidem secundum
naturam suae speciei nobilior est gladio, tamen secundum proprietatem
duri et mollis, est ignobilior, quia durum nominat potentiam naturalem respectu
illius rei cuius molle impotentiam dicit; et eodem modo est ignobilior quam
ignis, cum habeat in potentia calorem, quem ignis habet actu; actus vero semper
potentia est nobilior; et ideo contingit corpus nobilius ab ignobiliori pati
secundum naturam, ut corpus animalis ab igne.
Ad quartum dicendum, quod illud quod ex nutrimento in carnem convertitur,
semper efficitur minus ac minus habens de virtute speciei; tum quia virtus naturalis
ex actione debilitatur, eo quod agens simul patitur, ut in 6 Physic.
dicitur; tum
quia perfectius recipit virtutes speciei quod per se generatur quam quod generatur
per admixtionem ad alterum; sicut vinum quod generatur in vite virtuosius
est quam hoc quod aggeneratur ex additione aquae transumptae in vinum,
ex cuius etiam admixtione totum vinum debilitatur: tum etiam quia omnis virtus
quanto plus est unita, tanto efficacior est ad agendum; et quanto materia magis
multiplicatur, tanto calor naturalis magis diffunditur, unde est minus potens ad
convertendum; sicut etiam in libro 13 de Animalibus
dicit Philosophus, quod animalia quae habent magnum cor, sunt timida; quia
calor in magno corde est dispersus, et in parvo congregatus: et ideo in puero
tantum de alimento convertitur quod sufficit non solum ad restaurationem
deperditi, sed etiam ad augmentum; sed postea convertitur solum hoc quod ad
restaurationem deperditi sufficit; tandem vero non tantum natura potest convertere
quantum deperditur; unde oportet quod sequatur diminutio et tandem corruptio.
Et ideo per virtutem naturalem hoc non potest contingere ut per sumptionem
cibi vita hominis perpetuo conservetur.
|
|