Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 452


5. Praeterea, nulli dicitur esse poena, si non attingat ad illud quod vires naturae
suae excedit; sicut quod homo non potest volare, non est sibi poena. Sed
pertingere ad videndum Deum in sua essentia, omnes vires humanae naturae
excedit, alias homo ex naturalibus in illud venire posset. Ergo nec carentia
visionis divinae poena hominis dici debet; et ita nihil eorum quae poena esse
dicuntur primi peccati, rationem poenae habere videntur.
6. SED CONTRA, omnis passio involuntaria, poena est. Sed mors est passio maxime
involuntaria, adeo quod nec senectus voluntatem non moriendi Petro abstulerit,
ut Ioan. ult. In Glossa dicitur. Ergo mors et alia huiusmodi sunt poenae.
7. Praeterea, ut Philosophus dicit in 2 De anima, actus proprius fit in
propria materia; unde oportet perfectionem perfectibili proportionatam esse.
Sed anima rationalis, quae est perfectio corporis humani, secundum suam
naturam incorruptibilis est. Ergo et corpus humanum naturaliter incorruptibile
est. Si ergo corrumpitur, hoc erit per defectum naturae: et ita erit poena.
8. Praeterea, potentius non vincitur a minus potenti: quia agens est nobilius
patiente; ut Philosophus in 3 De anima dicit. Sed corpus humanum
est nobilius aliis inanimatis corporibus. Si ergo ab eis patiatur, hoc erit per
infirmitatem naturae eius. Infirmitas autem et defectus eius quod secundum
naturam in homine est, poena est. Ergo passibilitas a talibus corporibus est in
homine quasi poena.
Solutio
Respondeo dicendum, quod ea quae sunt ad finem, disponuntur secundum
necessitatem finis, ut ex 2 Physic. patet. Finis autem ad quem homo
ordinatus est, est ultra facultatem naturae creatae, scilicet beatitudo, quae in
visione Dei consistit; soli enim Deo hoc connaturale est, ut ex dictis in 23 dist.
patet. Unde oportuit naturam humanam taliter institui ut non solum haberet
illud quod sibi ex principiis naturalibus debebatur, sed etiam aliquid ultra, per
quod facile in finem perveniret. Et quia ultimo fini amore inhaerere non poterat,
nec ad ipsum tenendum pervenire nisi per supremam partem suam, quae est
mens et intellectus, seu ratio, in qua imago Dei insignita est; ideo, ut illa pars
in Deum tenderet, subiectae sunt sibi vires inferiores, ut nihil in eis accidere
posset quod mentem retineret et impediret ab itinere in Deum: pari ratione corpus
hoc modo dispositum est ut nulla passio in eo accidere posset per quam
mentis contemplatio impediretur. Et quia haec omnia ex ordine ad finem, ut dictum
est, homini inerant; ideo facta deordinatione a fine per peccatum, haec
omnia in natura humana esse desiere, et relictus est homo in illis tantum bonis
quae eum ex naturalibus principiis consequuntur. Et hoc expresse Dionysius
dicit, sic inquiens: «Proprium autem principium habens
homo in generationibus corruptibilibus, merito ad principii consequentem ductus

Torna all'inizio