Walterius Anglicus : Aesopus

Pag 133


XLII. De leone et equo.
Tondet equus pratum, petit hunc leo. Causa leonem
Hec mouet, ut fiat esca leonis equus.
Inquit equo: «Mi frater, aue, fruor arte medendi,
Et comes et medicus sum tibi». Paret equus:
Sentit enim fraudes et fraudi fraude resistit.
Mente prius texens retia fraudis, ait:
«Quesitus placitusque uenis, te temporis offert
Gratia, te rogitat pes mihi sente grauis».
Hic fauet, instat equo; subiecto uertice calcem
Inprimit et sopit membra leonis equus.
Vix fugit ille sopor, uix audet uita reuerti,
Vix leo, colla mouens, respicit. Hostis abest.
Se leo sic damnat: «Patior pro crimine penam:
Nam gessi speciem pacis et hostis eram».
Quod non es, non esse uelis; quod es, esse fatere:
Est male quod non est, qui negat esse quod est.

Torna all'inizio