"Lucifer", "templum", "Glicerium". 32 Si uero in eus desinat nominatiuus,
magis Grecum seruamus uocatiuum, ut "o Pentheu". 33
In us uero si sint propria i ante us habentia, abiecta us faciunt
uocatiuum, ut "o Virgili", "Pompei" (dissillabum); quod per abscisionem
e factum est, pro "Virgilie", "Pompeie". 34 Vnde accentus
perfecti uocatiui in his seruatur, ut "Mercuri"; penultimam enim,
licet sit correpta, tamen sicut erat in antepenultima acuimus. 35
Alia uero omnia us in e conuertunt, ut "Priamus, Priame", "pius,
pie", "myrtus, myrte". 36 Excipitur "fili". 37 Et excipitur "deus", "pelagus",
"uulgus", que faciunt tantum in us ; et excipitur "sanctus",
"chorus", "populus", "fluuius", "agnus", que faciunt in us et in e . 38
Est tamen quando nominatiuo pro uocatiuo utuntur, metri uel
euphonie causa, ut "o fluuius", "o populus"; hanc dignitatem nos
obseruamus, cum dicimus "o Deus", "o agnus". 39 Nominatiuus et
uocatiuus pluralis in masculinis et femininis similis est genitiuo,
ut "docti", "platani". 40 Neutra uero i in a breuem conuertunt, ut
"templi, templa". 41 Genitiuus fit ab ablatiuo assumente rum , ut
"uiro, uirorum", "platano, platanorum", et secundum Grecos in
|
|