Andreas Strumensis: Passio Arialdi

76


8. Hoc quippe impii civiles perpendentes clerici, quasi occulte in unum
conveniunt: ideo, quia progenie altior erat Landulfus, eum occidere disponunt,
putantes timore perterritum sic silere Arialdum. Ad patrandum vero
tam scelestum opus, quendam audacem et impium conveniunt clericum,
nimio praemio reddunt securum, si iam dictum extingueret virum. Qui,
acquisito grandi carnificis gladio, quem saepe ego postea vidi, simulque
toxico ad necandum citissimo, coepit eum prosequi per cenam Domini et
parasceven sabbatumque sanctum clanculum necnon et sanctum diem paschae.
Vera utique me dicere scio, utrum rei gestae ordinem teneam ignoro.
Cumque ipsum in diebus his reperire minime potuerit absque turbis, in
secunda tandem de albis feria ad impium et diu optatum pervenit votum.
Nam in ipsius diei crepusculo solum illum ante quoddam repperit altare
orantem. Mixturam impiam quam secum ferebat permiscuit illico, scilicet
gladium cum toxico, et post tergum clam veniens eumque in collo graviter
percussit et sic fugam protinus petiit. Sed, volente Deo, licet esset nimis
velox ad fugiendum, in egressu basilicae per quendam captus est claudum.
Clamor igitur vehemens attollitur, ab omnibus concurritur: quae esset causa
tanti clamoris inquiritur. Cognita namque causa, nefandum clericum
circumdederunt eumque cornu toxico plenum habentem reppererunt.
Moerentes ergo percussum et eum qui percussit accipiunt ac sic ad domum
Landulfi pergunt et ipsius obitum protinus praestolantur adfuturum.
Sed magni prodigii evidentiam tunc ostendit Deus omnipotens, ut servo
suo nihil plus venenum officeret quemadmodum si aqua esset. Nam idem
professus est clericus se illud in pluribus pecudibus probasse, quae ut deglutiverunt
cunctae post paululum vita caruerunt. O mira Domini potentia!
Hunc virum postquam tetigit, etiam deglutitum nulli nocere quivit.
Unde ipse reddens debitam Deo laudem, percussorem clericum dimisit incolumem,
admonens ne ulterius tantam conaretur praesumptionem. Idem
vero clericus, sua cernens molimina, nimio studio exquisita, a Dei evidenter

Torna all'inizio