et ipsi michi causa salutis. Congregatis igitur fratribus cum
secularibus in capitulo et dictis multis verbis hinc inde, protulit
pater meus litteras generalis ministri ac fratribus demonstravit.
Quibus lectis frater Ieremias custos, audientibus omnibus, patri
meo respondit: «Domine Guido, dolori vestro compatimur et
parati sumus obedire litteris patris nostri. Verumtamen hic est
filius vester, etatem habet, ipse de se loquatur. Queratis ab eo:
si vult venire vobiscum, veniat in nomine Domini; sin autem,
vim ei, ut vobiscum veniat, inferre non possumus». Quesivit ergo
pater meus utrum vellem ire cum eo necne. Cui ego respondi:
«Non, quia Dominus dicit, Luc. IX: Nemo mittens manum suam
ad aratrum et aspiciens retro aptus est regno Dei». Et ait michi
pater: «Tu non curas de patre tuo et de matre tua, qui pro te
variis doloribus affliguntur». Cui respondi: «Vere non curo, quia
Dominus dicit, Mat. X: Qui amat patrem aut matrem plus quam
me, non est me dignus. De te quoque dicit: Qui amat filium aut
filiam super me, non est me dignus. Debes ergo curare, pater, de
illo qui pro nobis pependit in ligno, ut nobis vitam donaret eternam.
Nam ipse est qui dicit, Mat. X: Veni enim separare hominem
adversus patrem suum et filiam adversus matrem suam et nurum
adversus socrum suam. Et inimici hominis domestici eius. Omnis
ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum
coram patre meo, qui est in celis. Qui autem negaverit me coram
hominibus, negabo et ego eum coram patre meo, qui in celis est».
Et mirabantur fratres et gaudebant quod talia patri meo dicebam.
Et tunc dixit fratribus pater meus: «Vos percantastis filium meum
et decepistis, ut michi non acquiescat. Conquerar iterum imperatori
de vobis nec non et generali ministro. Verumtamen permittite
me loqui seorsum sine vobis cum filio meo, et videbitis quod
me sine mora sequetur».
Permiserunt itaque fratres ut sine eis loquerer patri meo, quia
propter verba mea iam dicta de me aliquantulum confidebant.
Verumtamen post parietem ascultabant qualia diceremus. Tremebant
enim sicut iuncus in aqua, ne pater meus suis blanditiis
eum animum immutaret; et non solum timebant pro salute
anime mee, sed etiam ne recessus meus occasionem daret aliis
|
|