Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 78


ARTICULUS 3
Utrum fides sit in voluntate sicut in subiecto
Ad tertium sic proceditur.
1. VIDETUR quod fides sit in voluntate sicut in subiecto. Quia, secundum
Hugonem de Sanct. Vict., fides habet in cogitatione
materiam, sed in affectu substantiam. Sed illud est subiectum accidentis
ubi est sua essentia quae substantia dicitur. Ergo fides est in affectu sicut in
subiecto.
2. Praeterea, sicut certitudo scientiae est ex intellectu, ita certitudo fidei est ex
voluntate: quia credere non potest homo, nisi velit, ut dicit Augustinus.
Sed subiectum scientiae est intellectus. Ergo eadem ratione subiectum
fidei est voluntas.
3. Praeterea, meritum in voluntate consistit. Sed actus fidei est meritorius. Ergo
est actus voluntatis.
4. Praeterea, opposita sunt circa idem. Sed infidelitas est in voluntate, quia
secundum quod est in intellectu, habet ignorantiam, quae non est peccatum, sed
excusat. Ergo fides est in voluntate.
SED CONTRA, obiectum habitus concordat obiecto potentiae, quae est eius
subiectum. Sed obiectum fidei est verum, quod est obiectum intellectus; non
autem bonum quod est obiectum voluntatis. Ergo subiectum fidei non est voluntas
sed intellectus.
Praeterea, ad eamdem vim pertinet fides et id quod fidei succedit in gloria. Sed
id quod fidei succedit, scilicet visio, pertinet ad intellectum. Ergo et fides.
Quaestiuncula II
1. Ulterius. VIDETUR quod pertineat ad intellectum practicum. Sicut enim dicit
Philosophus in 3 de Anima, intellectus speculativus nihil dicit de
fugiendo vel amabili. Sed per fidem instruimur quid vitare debeamus. Ergo
fides est in intellectu practico.
2. Praeterea, intellectus speculativus proportionaliter respondet imaginationi,
sicut intellectus practicus aestimationi, quae est in parte sensitiva. Sed imaginatio
non facit confidentiam et terrorem, ut dicitur in 2 de Anima,
immo per eam nos habemus ad terribilia ac si essemus in pictura considerantes.
Ergo nec intellectus speculativus. Sed fides est principium spei et facit tremorem:
quia daemones credunt et contremiscunt, ut dicitur Iacob. 1. Ergo fides
non est in intellectu speculativo.
3. Praeterea, intellectus speculativus non permiscetur voluntati, sed practicus.
Fides autem consistit in intellectu et voluntate, ut dictum est. Ergo subiectum
eius non est intellectus speculativus sed practicus.

Torna all'inizio