Salimbene de Adam: Cronica

Pag 36


apud Sanctam Sophyam honorifice recepti fuerunt. Qui ibidem
spiritualia negotia tam inter Grecos quam Latinos diffinierunt
et divina officia, me assistente, sollemniter celebrarunt. Nam et
ego ad mandatum predicti cardinalis magistri Petri, in Sabbato
IIII Temporum ante Nativitatem Domini, in templo Sancte
Sophye sollemniter ordines celebravi. Qui et ipse pro amore
Domini crucifixi peregrinans in Syria, sicut prius, ut ei assisterem
in Armenia, sic et post in Grecia fueram comitatus eumdem.
Eodem anno Greci quasi excitati se, Latinis expulsis, in Andrinopoli
receperunt.
Anno Domini MCCV Balduinus imperator Constantinopolitanus
Grecos in Andrinópoli congregatos obsedit. Sed a Blaccis
forinsecus agregatis et Cúmanis, cum quibusdam ex baronibus
suis vel occisis vel captis, pariter et captus est et consequenter
occisus. Ideoque recedens ab obsidione confusus Latinorum exercitus,
tamen rediit in urbem Constantinianam illesus. Cui frater
imperatoris, Henrico Venetorum duce defuncto, prefuit Henricus
nomine, vir audax et exercitio militari. Marchio quoque Bonifacius,
qui Thessalonie regnum cum circumquaque provinciis subiugaverat,
Grecis et Blaccis adversantibus multa perpessus est.
Fuit igitur hoc anno Grecis arridens et blanda, sed Latinis adversa
fortuna. Quod mathematici predixerunt Achivi. Verumtamen invictus
marchio vinctum, quem ceperat, Alexium, condam imperatorem,
cum uxore misit in Lombardiam, ut in custodia servaretur
et a tyrannide, quam semper exercuerat, arceretur. Eodem
anno venerabilis Innocentius papa binos patriarchas ordinavit,
Albertum Vercellensem, episcopum (heu!) solo nomine Ierosolimitanum
(facta est enim vidua domina gentium et princeps provinciarum
posita sub tributo
), et Thomam, Venetum natione, quem
Constantinopolitane prefecit ecclesie.
Anno Domini MCCVI in orientali et occidentali quidem imperio
et apud Antiochiam predictis ex causis inter predictos certatur
illustres.
Anno Domini MCCVII Aço marchio fuit expulsus de Verona,
et pro illo facto fuit destructa Verona. Eodem anno marchio
Bonifacius Montis Ferrati in prelio occiditur, filios derelinquens

Torna all'inizio